라틴어 문장 검색

Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 1:1)
Q. Metellus Numidicus, qui caste pureque lingua usus Latina videtur, in epistula quam exul Ad Domitios misit, ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 8:1)
Tametsi Herodotus, inquit, historiae scriptor, contra omnium ferme qui haec quaesiverunt opinionem, scribit mare Bosporicum, quod 'Cimmerium' appellatur, earumque partium mare omne quod 'Scythicum' dicitur, gelu stringi et consistere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 17:2)
De notis litterarum quae in C. Caesaris epistulis reperiuntur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 1:1)
deque aliis clandestinis litteris ex vetere historia petitis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 1:2)
LIBRI sunt epistularum C. Caesaris ad C. Oppium et Balbum Cornelium, qui rebus eius absentis curabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 2:1)
In his epistulis quibusdam in locis inveniuntur litterae singulariae sine coagmentis syllabarum, quas tu putes positas incondite;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 3:1)
Est adeo Probi grammatici commentarius satis curiose factus De Occulta Litterarum Significatione in Epistularum C. Caesaris Scriptura.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 6:1)
Lacedaemonii autem veteres, cum dissimulare et occultare litteras publice ad imperatores suos missas volebant, ne, si ab hostibus eae captae forent, consilia sua noscerentur, epistulas id genus factas mittebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 7:1)
sed ubi ille ad quem erat missum acceperat, surculo conpari, quem habebat, a capite ad finem, proinde ut debere fieri sciebat, circumplicabat, atque ita litterae per eundem ambitum surculi coalescentes rursum coibant integramque et incorruptam epistulam et facilem legi praestabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 15:1)
Hoc genus epistulae Lacedaemonii σκυτάλην appellant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 16:1)
idque cum in historia Graeca legissem, quod elleboro candido scriptum erat, quid esset quaesivi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XV 4:1)
Set elleborum sumi posse tutissime in insula Anticyra Plinius Secundus in libris Naturalis Historiae scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XV 7:1)
historiae scriptorem, deprehensum ab Annio Milone in adulterio scribit et loris caesum pecuniaque data .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XVIII 1:2)
M. VARRO, in litteris atque vita fide homo multa et gravis, in libro quem inscripsit Pius aut De Pace, C. Sallustium scriptorem seriae illius et severae orationis, in cuius historia notiones censorias fieri atque exerceri videmus, in adulterio deprehensum ab Annio Milone loris bene caesuin dicit et, cum dedisset pecuniam, dimissum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XVIII 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION