라틴어 문장 검색

seu mihi sunt tangenda novercae pocula Phaedrae, pocula privigno non nocitura suo, seu mihi Circaeo pereundum est gramine, sive Colchis Iolciacis urat aena focis, una meos quoniam praedata est femina sensus, ex hac ducentur funera nostra domo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 123)
tarda Philoctetae sanavit crura Machaon, Phoenicis Chiron lumina Phillyrides, et deus exstinctum Cressis Epidaurius herbis restituit patriis Androgeona focis, Mysus et Haemonia iuvenis qua cuspide vulnus senserat, hac ipsa cuspide sensit opem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 126)
atque ibi rara feres inculto tura sacello, haedus ubi agrestis corruet ante focos;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 197)
DEFICIVNT magico torti sub carmine rhombi, et iacet exstincto laurus adusta foco;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28b1)
dique deaeque omnes, quibus est tutela per agros, praebebant vestri verba benigna foci:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1319)
quid genus aut virtus aut optima profuit illi mater, et amplexum Caesaris esse focos?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 184)
qua gradibus domus ista Remi se sustulit, olim unus erat fratrum maxima regna focus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 15)
Tuscus ego et Tuscis orior, nec paenitet inter proelia Volsinios deseruisse focos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 22)
flore sacella tego, uerbenis compita uelo, et crepat ad ueteres herba Sabina focos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 332)
"quantum ego sum Ausoniis crimen factura puellis, improba uirgineo lecta ministra foco!"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 421)
"si te Eoa Dorozantum iuuat aurea ripa et quae sub Tyria concha superbit aqua, Eurypylique placet Coae textura Mineruae, sectaque ab Attalicis putria signa toris, seu quae palmiferae mittunt uenalia Thebae, murreaque in Parthis pocula cocta focis;"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 59)
sed (cape torquatae, Venus o regina, columbae ob meritum ante tuos guttura secta focos) his animum nostrae dum uersat Acanthis amicae, per tenuem ossa a me sunt numerata cutem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 533)
horruit algenti pergula curua foco.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 535)
sint ora fauentia sacris, et cadat ante meos icta iuuenca focos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 62)
costum molle date et blandi mihi turis honores, terque focum circa laneus orbis eat.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 64)

SEARCH

MENU NAVIGATION