라틴어 문장 검색

Praeterea, quorum victoria Sullae parentes proscripti, bona erepta, ius libertatis imminutum erat, haud sane alio animo belli eventum exspectabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장10)
Vestra beneficia mihi erepta sunt, patres conscripti, vos in mea iniuria despecti estis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장13)
Iam iam, frater animo meo carissime, quamquam tibi immaturo et unde minime decuit vita erepta est, tamen laetandum magis quam dolendum puto casum tuum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장50)
Non peculatus aerari factus est neque per vim sociis ereptae pecuniae, quae quamquam gravia sunt, tamen consuetudine iam pro nihilo habentur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장47)
Erat ea tempestate Romae Numida quidam nomine Massiua, Gulussae filius, Masinissae nepos, qui, quia in dissensione regum Iugurthae aduersus fuerat, dedita Cirta et Adherbale interfecto profugus ex patria abierat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장1)
Sed milites Iugurthini, paulisper ab rege sustentati, postquam maiore vi hostes urgent, paucis amissis profugi discedunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장11)
Id oppidum ab Sidoniis conditum est, quos accepimus profugos ob discordias civilis nauibus in eos locos venisse, ceterum situm inter duas Syrtis, quibus nomen ex re inditum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 78장1)
Nam ubi se flagitiis dedecorauere turpissimi viri, bonorum praemia ereptum eunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장79)
Quae putas me passum, dum per aspera erepo, dum viam quaero, dum facio ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 4:1)
stultitia ad sapientiam erepit, sapientia in stultitiam non revolvitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 19:4)
An quae res tantum valet, ut ereptum calamitatibus inter beatos locet, non potest adicere quod superest, ut beatissimum faciat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 15:5)
De illis nunc insanis loquor, quibus mens mota est, non erepta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 36:9)
Pecunia quoque circa paupertatem plurimum morae habet, dum ex illa erepat haeret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 2:2)
Quamvis enim ipse ereptus sit oculis, tamen Multa viri virtus animo multusque recursat Gentis honos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 30:3)
vel Mycenaeas domos coniuncta socio profuge furtiva rate - quid timida loqueris furta et exilium et fugas?
(세네카, 아가멤논 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION