라틴어 문장 검색

et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem atque delectationem, inter delectationem et consensum iudex sui animus praesideat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:12)
Secundum est quia qui gustavit delectationem maiorem spernit omnem delectationem minorem;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 7:4)
philosophus autem gustavit delectationem intellectualem in speculando veritates entium, quae est maior quam delectatio sensus;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 7:5)
Quae cum inciderimus, imo cum peccata plura inciderimus etiam per scientiam (est enim naturalis quaedam etiam nostrae infirmitatis ebrietas, ut impetu delectationis feramur in vitium, sicut plerique juvenili accensi calore, aut luxuria et delectatione flammati, aut avaritiae rapti cupiditate), certe omnibus his medicina quaeratur, ut aliquis tegat hujusmodi infirmitatem suam, primum pudore quodam et verecundia;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:8)
doceam rursum haec et multo plura alia nomina in bybliothecis publicis apud clarissimos scriptores me legisse an disputem longe aliud esse notitiam nominum, aliud artis eiusdem communionem nec debere doctrinae instrumentum et eruditionis memoriam pro confessione criminis haberi an, quod multo praestabilius est, tua doctrina, Claudi Maxime, tuaque perfecta eruditione fretus contemnam stultis et impolitis ad haec respondere?
(아풀레이우스, 변명 89:3)
Unde cum nullum maius bonum possit homini contingere per intellectum speculativum quam cognitio universitatis entium quae sunt a prima principia et per hoc primi principii, sicut possibile est, et delectatio in illa, tunc sequitur quod superius conclusum est, quod summum bonum, quod est homini possibile secundum intellectum speculativum, est cognitio veri in singulis et delectatio in eadem.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION