라틴어 문장 검색

Quae cum partum edidit, nisi cibis fulta est, quamvis bona nutrix, labore fatigata nato subtrahit alimentum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 4:7)
Omnia autem pecudi larga praebenda sunt alimenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 9:1)
Agnus autem, cum est editus, erigi debet, atque uberibus admoveri, tum etiam eius diductum os pressis humectare papillis, ut condiscat maternum trahere alimentum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 17:1)
Attamen quaecunque dabitur esca per cohortem vagantibus, die incipiente, et iam in vesperum declinato,bis dividenda est, ut et mane non protinus a cubili latius evagentur, et ante crepusculum propter cibi spem temporius ad officinam redeant, possitque numerus capitum saepius recognosci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 3:2)
neque ante recens admovenda est, quam tentato gutture apparuerit nihil veteris escae remansisse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 3:4)
Nihil enim aliud, quam obicitur esca, sed praecipue milium:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 2:2)
Semper tamen etiam canaliculi milio repleti apponuntur, quae est firmissima esca.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 5:4)
Tum etiam pullis utilissima est esca.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 2:6)
Non-nulli etiam viride nasturtium consectum minutatim cum aqua praebent, eaque eis est esca iucundissima.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 10:3)
Gratissima est esca terrestris leguminis panicum et milium, necnon et hordeum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 6:3)
Esca iacentium mollior esse debet, quam saxatilium, nam quia dentibus carent, aut lambunt cibos, aut integros hauriunt, mandere quidem non possunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 11:2)
Omnis enim iacens piscis magis naribus escam, quam oculis vestigat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 14:1)
Siquando tamen hiemis saevitia non patitur eius generis escam dari, vel sordidi panis offae, vel siqua sunt temporis poma concisa praebentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 15:1)
Nam neque alimenta congerit, et ab aliis invecta consumit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 2:1)
Drusus deinde extinguitur, cum se miserandis alimentis, mandendo e cubili tomento, nonum ad diem detinuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION