라틴어 문장 검색

scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:5)
sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 28:8)
quae quoniam certas possunt obsidere partis, hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:10)
Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus finibus in Cecropis funestos reddidit agros vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:1)
quorum siquis, ut est, vitarat funera leti, ulceribus taetris et nigra proluvie alvi posterius tamen hunc tabes letumque manebat, aut etiam multus capitis cum saepe dolore corruptus sanguis expletis naribus ibat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:12)
At hic noster cum sectas omnes adsecutus sed probabiliorem secutus sit, omniaque haec inter Graecos genera dicendi solus inpleat, inter nos tamen ita sui locuples interpres est, ut nescias qua lingua facilius vel ornatius expleat operam disserendi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 16:3)
Caesar occasione usus priori alterum centies sua manu iunxit spatio diligenter expleto et adfectata litterae similitudine:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 24:3)
qui impendio exhaustus saepe ad avem non respondentem dicere solebat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:4)
Nam ut expleret animalis hostiae causas, ipso usus est nomine:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:2)
Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus Finibus in Cecropis funestos reddidit agros, Vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 7:5)
Tot loquendi semina interrogando congessit, ut pruritum senectutis expleret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 15:5)
Visceribus lassis, partuque exhausta, revertor Iam nulli tradenda viro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:7)
Quoque magis nullum tellus se solvit in amnem, Eridanus fractas devolvit in aequora silvas Hesperiamque exhaurit aquis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:50)
Pacis ad exhaustae spolium non cogit egestas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:34)
Exhausit totas quamvis delectus Athenae, Exiguae Phoebea tenent navalia puppes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION