라틴어 문장 검색

Oculus quoque curationi neque exiguus neque concauus satis oportunus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 34:4)
- Quo, si exiguum est, incidi semel satis est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 11:2)
interdum sic diuiditur, ut in scroto exiguae reliquiae maneant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 4:6)
Considerandum autem, maiorne is modus an exiguus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 1:2)
Sed donec cicatrix sit, uinctum esse debet, in medio tantum relicto exiguo urinae itinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 2:7)
Ipse si exiguus est, digitis ab altera parte propelli, ab altera protrahi potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 13:1)
Ac si plures calculi sunt, singuli protrahi debent, sic tamen ut, si quis exiguus supererit, potius relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 19:2)
Quibus accedit etiam, quod exiguus calculus ad plagam urina postea promouetur et excidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 19:5)
Sed ut uel nulla ibi fistula uel exigua admodum relinquatur, summa cura prouidendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 7:2)
Tum si capitulum exiguum est basimque tenuem habet, adstringendum lino paulum supra est, quam ubi cum ano committitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 4:4)
Summa igitur protinus caput sustinet, per duos sinus receptis exiguis eius processibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 12:1)
Id autem ipsum recuruum ac neque inter * * * durissima ossa numerandum, altero capite in eo, quod posui, altero in exiguo sinu pectoralis ossis insidit, paulumque motu bracchi mouetur, et cum lato osse scapularum infra caput eius neruis et cartilagine conectitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 17:1)
Radius, quam cercida Graeci appellant, superior breuiorque, et primo tenuior, rotundo et leniter cauo capite exiguum umeri tuberculum recipit, atque ibi neruis et cartilagine continetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 19:4)
Verum ex manu duo exigui processus in sinus radi coiciuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 22:1)
Interius os in uertice sinuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum, neruique ea continent;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 22:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION