라틴어 문장 검색

at ille deiectis circum stipatoribus vinctoque iam filio et effusis undique Romanis ruendo in tela captivitatem haud inulta morte effugit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 25장9)
sed hi quidem statim exempti:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 29장3)
sed maxime solutum et sine obtrectatore fuit prodere de iis quos mors odio aut gratiae exemisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장3)
et illi quidem quos principium stragis in mortem adflixerat, ut tali sorte, cruciatum effugere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장6)
vos obtestor ne memoriam nostri per maerorem quam laeti retineatis, adiciendo me quoque iis qui fine egregio publica mala effugerunt.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 6장6)
), ni Celsus urbanae cohortis tribunus, tum inter indices, Appium et Calvisium discrimini exemisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 9장9)
ceterum plurimis mortalium non eximitur quin primo cuiusque ortu ventura destinentur, sed quaedam secus quam dicta sint cadere fallaciis ignara dicentium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장8)
ne Tigranes quidem, Armenia quondam potitus ac tunc reus, nomine regio supplicia civium effugit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 40장4)
Messalina tamen, quamquam res adversae consilium eximerent, ire obviam et aspici a marito, quod saepe subsidium habuerat, haud segniter intendit misitque ut Britannicus et Octavia in complexum patris pergerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 32장4)
aucta laetitia quod quosdam e clade Variana quadragesimum post annum servitio exemerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 27장6)
effugere hostes tenui damno, quia inclinabat dies.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 39장4)
post festinatione continua, ubi quati uterus et viscera vibrantur, orare ut morte honesta contumeliis captivitatis eximeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 51장3)
pugnatum quamquam inter sontis fortium virorum animo, ac post multum vulnerum occidioni exempti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장7)
unde orta miseratio manifestior, quia dissimulationem nox et lascivia exemerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장5)
Caninius Rebilus, ex primoribus peritia legum et pecuniae magnitudine, cruciatus aegrae senectae misso per venas sanguine effugit, haud creditus sufficere ad constantiam sumendae mortis ob libidines muliebriter infamis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 30장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION