라틴어 문장 검색

Sed ille memor et familiae et Romani nominis custodem barbarum virgula excaecat et in exitium sui, quod volebat, ita concitat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ASIATICUM 5:1)
Atquin haec Caesarem atque Pompeium furialibus in exitium rei publicae facibus armavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 13:3)
Sed haec ipsa in perniciem redibant, et misera res publica in exitium sui merces erat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, DE LEGIBUS GRACCHANIS 5:1)
Itaque invidens fortuna principi gentium populo ipsum illum in exitium sui armavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 1:2)
nec ulla res magis exitio fuit quam ipsa exercitus magnitudo.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 49:3)
quae quidem ipsa moles exitio fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 6:1)
quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque, donec vis obiit, quae res diverberet ictu aut intus penetret per inania dissoluatque, nullius exitium patitur natura videri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 9:7)
tactus enim leti satis esset causa profecto, quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum contextum vis deberet dissolvere quaeque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:2)
si primordia sunt, simili quae praedita constant natura atque ipsae res sunt aequeque laborant et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 21:2)
nam quid in oppressu valido durabit eorum, ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 21:3)
nam qua cumque prius de parti corpora desse constitues, haec rebus erit pars ianua leti, hac se turba foras dabit omnis materiai.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 27:2)
qui poterunt igitur rerum primordia dici et leti vitare vias, animalia cum sint, atque animalia mortalibus una eademque?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:13)
fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu reliqui motus vitalis vincere saepe, vincere et ingentis plagae sedare tumultus inque suos quicquid rursus revocare meatus et quasi iam leti dominantem in corpore motum discutere ac paene amissos accendere sensus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:6)
nam qua re potius leti iam limine ab ipso ad vitam possint conlecta mente reverti, quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:7)
nam quod saepe homines morbos magis esse timendos infamemque ferunt vitam quam Tartara leti et se scire animi naturam sanguinis esse, aut etiam venti, si fert ita forte voluntas, nec prosum quicquam nostrae rationis egere, hinc licet advertas animum magis omnia laudis iactari causa quam quod res ipsa probetur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION