라틴어 문장 검색

ipse Hannibal, aeger oculis ex verna primum intemperie variante calores frigoraque, elephanto qui unus superfuerat quo altius ab aqua exstaret vectus, vigiliis tamen et nocturno umore palustrique caelo gravante caput, et quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo capitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 32:1)
quae legatio peropportuna visa ad multitudinem inconditam ac tumultuosam exonerandam ducesque eius ablegandos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 367:2)
functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum quam uti deos deasque precer ut vos et vestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, qui ex vobis pendemus, consulatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 145:1)
atque ita profecto, ut eam ex hoc exoneres agro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 442)
hodiene exoneramus navem, frater?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 133)
incursibus enim et circumitionibus et librata planitie ex- pressionibus spiritus naturales aliter atque aliter fiunt, quorum offensionibus mederi nemo poterit, nisi qui ex philosophia principia rerum naturae noverit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장40)
at si vulnus mederi aut aegrum eripere de periculo oportuerit, non accedet musicus, sed id opus proprium erit medici;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장67)
materies earum prolixa, tractabilis ad intestinum opus non minus quam sappinea, habetque resinam liquidam mellis Attici colore, quae etiam medetur pthisicis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장66)
Itaque, ut huic vitio medeatur, sic erit faciundum, ut primum pro amplitudine congestionis crassitudo structurae constituatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장16)
bituminosi autem interioris corporis vitia potionibus purgando solent mederi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장14)
Harum machinationum omnium, quae supra sunt scriptae, rationes non modo ad has res, sed etiam ad onerandas et exonerandas naves sunt paratae, aliae erectae, aliae planae in carchesiis versatilibus conlocatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장47)
et 'mederi' pro 'medendi'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 893)
'medendo' autem dum ei medetur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 462)
Medebatur ergo suis quisque vulneribus pro possibilitate vel curantium copia, cum quidam graviter saucii, cruore exhausto, spiritus reluctantes efflarent, alii confossi mucronibus frustraque curati, animis in ventum solutis, proiciebantur exstincti, aliquorum foratis undique membris mederi periti vetabant, ne offensionibus cassis animae vexarentur afflictae, non nulli vellendis sagittis in ancipiti curatione graviora morte supplicia perferebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION