라틴어 문장 검색

iam emerget, iam istam velut nubem relinquet, iam exsolutus im- pedimentis lucem suam libere mittet."
(세네카, 행복론, Liber V 31:4)
Optimum est notis vitiis impedimenta prospicere et ante omnia ita componere animum, ut etiam gravissimis rebus subitisque concussus iram aut non sentiat aut magnitudine inopinatae iniuriae exortam in altum retrahat nec dolorem suum profiteatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 85:1)
" Indignatio circumstantium ad tam inhumanum responsum exorta erat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 140:1)
labor exoritur durus et omnis agitat curas aperitque domos.
(세네카, Hercules Furens 2:6)
qui scelera terra quique persequitur mari ac saeva iusta sceptra confringit manu nunc servit absens fertque quae fieri vetat, tenetque Thebas exul Herculeas Lycus, sed non tenebit, aderit et poenas petet subitusque ad astra emerget;
(세네카, Hercules Furens 3:29)
Emerge, coniunx, atque dispulsas manu abrumpe tenebras;
(세네카, Hercules Furens 4:1)
emergere umbris et fer auxilium tuae natae invocanti, genitor, aut Stygios sinus tellure rupta pande, quo praeceps ferar.
(세네카, 옥타비아 2:22)
talis emersam freto spumante Peleus coniugem accepit Thetin, quorum toros celebrasse caelestes ferunt, pelagique numen omne consensu pari.
(세네카, 옥타비아 10:23)
Iam nocte Titan dubius expulsa redit et nube maestus squalida exoritur iubar, lumenque flamma triste luctifica gerens prospiciet avida peste solatas domos, stragemque quam nox fecit ostendet dies.
(세네카, 오이디푸스 1:1)
portat hunc aeger parens supremum ad ignem, mater hunc amens gerit properatque ut alium repetat in eundem rogum, quin luctu in ipso luctus exoritur novus novaeque circa funus exsequiae cadunt, tum propria flammis corpora alienis cremant;
(세네카, 오이디푸스 1:27)
primus emergit solo, dextra ferocem cornibus taurum premens, Zethus, manuque sustinens laeva chelyn qui saxa dulci traxit Amphion sono;
(세네카, 오이디푸스 7:42)
Cyclas exoritur nova?
(세네카, 파이드라 15:10)
Exoritur aliquod maius ex magno malum,
(세네카, Troades 443:1)
atque ubi iam Venerem gravis interceperit aetas, sparserit et nigras alba senecta comas, tum mihi naturae libeat perdiscere mores, quis deus hanc mundi temperet arte domum, qua venit exoriens, qua deficit, unde coactis cornibus in plenum menstrua luna redit, unde salo superant venti, quid flamine captet Eurus, et in nubes unde perennis aqua;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 517)
te nascente ferunt exorto flumina melle dulcatis cunctata vadis oleique liquores isse per attonitas baca pendente trapetas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 47)

SEARCH

MENU NAVIGATION