라틴어 문장 검색

Exoritur trepidos inter discordia civis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 23:16)
Praeterea regina, tui fidissima, dextra occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:9)
Tum vero exoritur clamor, ripaeque lacusque responsant circa et caelum tonat omne tumultu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 28:5)
Sol quoque et exoriens et cum se condet in undas signa dabit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 15:6)
virentem plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes, asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis diffugiunt armenta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 6:5)
saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu vipera delituit caelumque exterrita fugit, aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae, pestis acerba boum, pecorique aspergere virus, fovit humum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:2)
postquam exusta palus, terraeque ardore dehiscunt, exsilit in siccum et flammantia lumina torquens saevit agris asperque siti atque exterritus aestu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:6)
"O gemitu non frustra exterrita tanto, Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura, tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam stat lacrimans et te crudelem nomine dicit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:5)
pavor est utrobique molestus, improvisa simul species exterret utrumque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 64)
inde illa quaestio exoritur, an eadem ratione per casus duci externa qua nostra conveniat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 206:2)
sed aspera et quaestio exoritur de iure belli, dicentibus Thessalis, hoc regna, populos, fines gentium atque urbium contineri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 207:3)
verum ex hoc alia mihi quaestio exoritur, quae secta conferre plurimum eloquentiae possit, quanquam ea non inter multas potest esse contentio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 75:3)
Lenienda sunt, quae me exterrent, conpescenda, quae inritant, discutienda, quae fallunt, inhibenda luxuria, corripienda avaritia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 5:2)
Est lucum Silari iuxta ilicibusque virentem Plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes, Asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis Diffugiunt armenta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 2:4)
Sapiens quidem vincit virtute fortunam, at multi professi sapientiam levissimis nonnumquam minis exterriti sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION