라틴어 문장 검색

Nimia mira mihi quidem hodie exorta sunt miris modis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 7103)
neque ego umquam alienum scortum subigito in convivio, neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum, neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 167)
ne hic tibi dies inluxit lucrificabilis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 73)
pessimus hic mi dies hodie inluxit corruptor, ita me Toxilus perfabricavit itaque meam rem divexavit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 23)
nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est, [postquam aurora inluxit, numquam concessamus] ex industria ambae numquam concessamus lavari aut fricari aut tergeri aut ornari, poliri expoliri, pingi fingi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 24)
repente exortus sum, repentino occidi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 164)
ita sum, ut videtis, splendens stella candida, signum quod semper tempore exoritur suo hic atque in caelo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS2)
vehemens sum exoriens, cum occido vehementior.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS42)
ad caput amnis, quod de caelo exoritur sub solio Iovis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2209)
Stasimvs Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum, ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 31)
si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 362)
item si secundum mare erunt moenia spectabuntque ad meridiem aut occidentem, non erunt salubria, quod per aestatem caelum meridianum sole exoriente calescit, meridie ardet;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장5)
item quod spectat ad occidentem, sole exorto tepescit, meridie calet, vespere fervet.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장6)
qui cum exorto sole permanserunt, euri venti tenent partes, et ea re, quod ex auris procreatur, ab Graecis εὖροσ videtur esse appellatus, crastinusque dies propter auras matutinas αὔριον fertur esse vocitatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장46)
e tauro cum ingreditur in geminos exorientibus vergiliis, magis crescit supra terram et auget spatia dierum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION