라틴어 문장 검색

Dicendum ad hoc quod simul stant motum primum et mundum esse novum [per causas superiores], et tamen non esse novum per causas naturales et principia naturalia, sic simul stant, si quis diligenter inspiciat, mundum et motum primum esse novum et naturalem negantem mundum et motum primum esse novum dicere verum, quia naturalis negat mundum et motum primum esse novum sicut naturalis, et hoc est ipsum negare ex principiis naturalibus esse novum:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 54:1)
Sic ergo apparet manifeste quod nulla est contradictio inter fidem christianam et philosophiam de aeternitate mundi, si praedicta diligenter inspicientur, sicut etiam manifestabimus, Deo auxiliante in caeteris quaestionibus, in quibus fides christiana et philosophia superficietenus et hominibus minus diligenter considerantibus videbuntur discordare.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 62:1)
Piso cum Maurorum circiter tribus milibus apparuit, ibi paulipser Caesar ante portum commoratus dum reliquae naves convenirent, exponit exercitum, cuius numerus in praesentia fuit peditum III milia, equites CL, castrisque ante oppidum positis sine iniuria cuiusquam considit cohibetque omnes a praeda.
(카이사르, 아프리카 전기 3:3)
Quibus legionibus expositis memor in Italia pristinae licentiae militaris ac rapinarum certorum hominum parvulam modo causulam nactus, quod C.
(카이사르, 아프리카 전기 54:1)
Exercitu coacto in unum locum castris ad Cordubam positis pro contione militibus exponit quas res Caesaris iussu gerere deberet, polliceturque eis, cum in Mauretaniam traiecisset, sestertios [centenos] se daturum;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 52:1)
Ipse classem quam parabat ut inspiceret, Hispalim accedit ibique moratur, propterea quod edictum tota provincia proposuerat, quibus pecunias imperasset neque contulissent, se adirent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:12)
copias suas exponit;
(카이사르, 내란기, 1권 6:4)
Cum eo de salute sua agit, orat atque obsecrat, ut sibi parcat, veteremque amicitiam commemorat Caesarisque in se beneficia exponit;
(카이사르, 내란기, 1권 22:4)
Hic venientem Uticam navibus Tuberonem portu atque oppido prohibet neque adfectum valetudine filium exponere in terra patitur, sed sublatis ancoris excedere eo loco cogit.
(카이사르, 내란기, 1권 31:4)
Haec quam potest demississime et subiectissime exponit.
(카이사르, 내란기, 1권 84:11)
Inter Cerauniorum saxa et alia loca periculosa quietam nactus stationem et portus omnes timens, quos teneri ab adversariis arbitrabatur, ad eum locum, qui appellabatur Palaeste, omnibus navibus ad unam incolumibus milites exposuit.
(카이사르, 내란기, 3권 6:5)
Expositis militibus naves eadem nocte Brundisium a Caesare remittuntur, ut reliquae legiones equitatusque transportari possent.
(카이사르, 내란기, 3권 8:1)
Vibullius his expositis [Corcyrae] non minus necessarium esse existimavit de repentino adventu Caesaris Pompeium fieri certiorem, uti ad id consilium capere posset, antequam de mandatis agi inciperetur, atque ideo continuato nocte ac die itinere atque omnibus oppidis mutatis ad celeritatem iumentis ad Pompeium contendit, ut adesse Caesarem nuntiaret.
(카이사르, 내란기, 3권 11:1)
At ille expositis militibus eodem die Oricum proficiscitur.
(카이사르, 내란기, 3권 11:4)
Responsum est ab altera parte Aulum Varronem profiteri se altera die ad colloquium venturum atque una visurum, quemadmodum tuto legati venire et quae vellent exponere possent;
(카이사르, 내란기, 3권 19:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION