라틴어 문장 검색

nonne ergo refrigeretur sic calor et impetus pereat, ut equorum cursum delicati minutis passibus frangunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 370:1)
Igitur in eo colle, quem transuerso itinere porrectum docuimus, Iugurtha extenuata suorum acie consedit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장1)
Quidni multa habeam, quae debeant colligi, quae extenuari, quae attolli ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 1:2)
Mihi tamen necessarium erat concutere corpus, ut sive bilis insederat faucibus, discuteretur, sive ipse ex aliqua causa spiritus densior erat, extenuaret illum iactatio, quam profuisse mihi sensi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 2:1)
Ad extenuandum corpus vena percutitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 16:2)
odit, quae accepit, quia redditurus est, et extenuat, iniurias vero dilatat atque auget.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 23:2)
haec vero, de quibus paulo ante dicebam, minuunt et deprimunt nec, ut putatis, exacuunt, sed extenuant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 19:4)
utrum haec aqua sit, quam ex lacu proximo excepero, an ea, quam multa nive clusero, ut rigore refrigeretur alieno, ad naturam nihil pertinet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 3:6)
somnus languorque ac somno et languore turpior malarum rerum industria inuasit animos, cantandi saltandique obscena studia effeminatos tenent, capillum frangere et ad muliebres blanditias extenuare uocem, mollitia corporis certare cum feminis et immundissimis se expolire munditiis nostrorum adolescentium specimen est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 8:2)
LATRONI contrarium uidebatur onerari iurisiurandi inuidiam, cum extenuari deberet:
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 5:1)
Sed puta, Marcia, ereptum tibi amplius quam ulla umquam mater amiserit - non permulceo te nec extenuo calamitatem tuam.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 33:3)
Ista non potest ratio vincere, consuetudo fortasse et adsidua observabo extenuat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 22:2)
Peccatum extenuat, qui celeriter corrigit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 546)
tribuni quorum temeritate bellum contractum erat summae rerum praeerant, dilectumque nihilo accuratiorem quam ad media bella haberi solitus erat, extenuantes etiam famam belli, habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 409:1)
nec tamen aequari frontes poterant cum extenuando infirmam et vix cohaerentem mediam aciem haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 416:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION