라틴어 문장 검색

Mea enim gloria erit, si te istinc, ubi sine spe exeundi fluctuaris, extraxero.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 1:1)
Rogant, ut ex tanta illos volutatione extrahas, ut disiectis et errantibus clarum veritatis lumen ostendas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 8:10)
Proice quaecumque cor tuum laniant, quae si aliter extrahi nequirent, cor ipsum cum illis revellendum erat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 13:3)
Itaque illum ego feliciorem dixerim, qui nihil negotii secum habuit, hunc quidem melius de se meruisse, qui malignitatem naturae suae vicit et ad sapientiam se non perduxit, sed extraxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 6:2)
non est quod iudices hoc fieri nisi a Catone non posse, qui quam ferro non emiserat animam manu extraxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 19:2)
Ne ipsa quidem universae philosophiae vis, licet totas in hoc vires suas advocet, duram iam et veterem animis extrahet pestem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 24:3)
Quae per longissimorum cuniculorum tenebras extrahuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 58:2)
Ceterum, ut illos in bonum pronos citius educit ad summa, et hos inbecilliores adiuvabit malisque opinionibus extrahet, qui illis philosophiae placita tradiderit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 37:1)
Cetera proiecta redierunt, ita tamen, ut quorum abstinentiam interrupi, modum servem et quidem abstinentiae proximiorem, nescio an difficiliorem, quoniam quaedam absciduntur facilius animo quam temperantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 15:4)
negabat patri abscidendam spem filii in perpetuum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 13:5)
Solebat OVIDIVS de his uersibus dicere, fieri potuisse longe meliores, si secundi uersus ultima pars abscideretur et sic desineret:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 26:11)
Abscidit caput, amputauit manum, effecit ut minimum in illo esset crimen quod Ciceronem occidit.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 1:17)
Abscidit ceruices loquentis:
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 2:21)
extrahitur quidam e carcere in conuiuium praetoris, cui stupenti misero meretrix arridet.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 5:8)
qui tarde et diem de die extrahens profuit, non ex animo fecit.
(세네카, 행복론, Liber II 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION