라틴어 문장 검색

Ad quem quum ventum est, ne mediocriter quidem peritus falli potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 43:4)
quod in levi mutatione et nihil eripere, et fallere oculum potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 1:6)
sed quo saepius utique in hoc fallat, in quo plura et genera et tempora periculi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 7:2)
ne parvulae rimae fallant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 2:8)
Potest autem sutura eo nomine fallere, quia aeque aspera est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 5:1)
numquam te, sancte, pigebit iudicii nec te pietas suprema fefellit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:195)
sed vereor, teneant ne te Tritones in alto lascivas doctum fallere Nereidas, aut idem cupiant pelago te mergere venti, Gildonis nuper qui tenuere fugam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:48)
Cum post labores sub platani voles virentis umbra vel gelido specu torrentiorem fallere Sirium et membra somno fessa resolveris:
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:9)
nunc vero geminis clades repetita tyrannis famosum vulgavit iter nec nota fefellit semita praestructum bellis civilibus hostem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:97)
"Si numero non fallor" ait "tricesima currit bruma fere, rapidum postquam transnavimus Histrum, Romanamque manum tantis eludimus annis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:182)
certum sollertia destinat ictum nil spatio fallente modum, servatque tenorem mota cutis doctique regit conamina nisus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice19)
haud ignarus enim, nec te conubia fallunt ulla;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae33)
Penelope trahat arte procos fallatque furentes stamina nocturnae relegens Laërtia telae:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae13)
te non Hesperidum pomis, non amne subacto, non socerum fallente rota, sed iudice dignus Augusto variis Stilicho spectatus in armis accipit et regni dotes virtute paravit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae86)
quo fluctus possit moderamine falli;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:263)

SEARCH

MENU NAVIGATION