라틴어 문장 검색

est quoque non nihilum vires afferre recentes, nec praeconsumptum temporis esse malis, fortior in fulva novus est luctator harena, quam cui sunt tarda brachia fessa mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 615)
hic iam servitii nescia pristini gens Pelusiacis usta vaporibus tandem purpurei gurgitis hospita rubris litoribus fessa resederat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae17)
fessos ille vocat per freta saeculi discissis populum turbinibus regens, iactatasque animas mille laboribus iustorum in patriam scandere praecipit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae33)
fluxit labor diei, redit et quietis hora, blandus sopor vicissim fessos relaxat artus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum2)
sat est quiete dulci fessum fovere corpus;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum27)
gurgitis aestivi sic pura fluenta viator, ut latro, fessus adit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2278)
ac iam omne robur fortium eviscerando cesserat, nisusque anhelus solverat fessos lacertorum toros.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.42)
"' talia ludebant pueri per membra magistri, nec longa fessum poena solvebat virum, tandem luctantis miseratus ab aethere Christus iubet resolvi pectoris ligamina, difficilesque moras animae ac retinacula vitae relaxat, artas et latebras expedit, sanguis ab interno venarum fonte patentes vias secutus deserit praecordia, totque foraminibus penetrati corporis exit . fibrarum anhelans ille vitalis calor, haec sunt, quae liquidis expressa coloribus, hospes, miraris, ista est Cassiani gloria, suggere si quod habes iustum vel amabile votum, spes si qua tibi est, si quid intus aestuas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.35)
hic fessas non vincula navis ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 13:7)
Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma expediunt fessi rerum, frugesque receptas et torrere parant flammis et frangere saxo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 13:11)
"Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta moliri, et longo fessi discedere bello;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:3)
fusi per moenia Teucri conticuere, sopor fessos complectitur artus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 11:2)
Non prius aspicies, ubi fessum aetate parentem liqueris Anchisen;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:5)
haec fessos tuto placidissima portu accipit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 5:5)
da moenia fessis et genus et mansuram urbem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION