라틴어 문장 검색

Habet interdum et necessaria festinatio honestas moras, saepe uti malis interpellatam uoluntatem:
(아풀레이우스, 플로리다 21:1)
plerique columnis implexi, alii statuis dependuli, nonnulli per fenestras et lacunaria semiconspicui, miro tamen omnes studio visendi pericula salutis neglegebant.
(아풀레이우스, 변신, 3권 2:8)
"Fateor, Quirites, extremos latrones (boni civis officium arbitratus, simul et eximie metuens et hospitibus meis et mihi) gladiolo, qui me propter huiusmodi pericula comitantur, armatus fugare atque proterrere eos aggressus sum:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:15)
"Sed tuum postulatum praeponam periculo meo idque observatis opportunis temporibus sedulo perficiam,modo, ut initio praefata sum, rei tantae fidem silentiumque tribue."
(아풀레이우스, 변신, 3권 17:4)
"Me trepidatio simul et festinatio fefellit et pyxidum similitudo decepit."
(아풀레이우스, 변신, 3권 22:5)
sed dum cunctanter accedo decerpere, iuvenis quidam, ut mihi videbatur, hortulanus, cuius omnia prorsus holera vastaveram, tanto damno cognito, cum grandi baculo furens decurrit, arreptumque me totum plagis obtundit adusque vitae ipsius periculum, nisi tandem sapienter alioquin ipse mihi tulissent auxilium:
(아풀레이우스, 변신, 4권 3:1)
ea tu bono, certe meo periculo, latronum dixeris atria.
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:8)
"frugi autem et solitarii homines fortunam parvam, vel certe satis amplam, dissimulanter obtectam protegunt acrius et sanguinis sui periculo muniunt."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:4)
"sic unusquisque proximi periculi confinio territus suppetiatum decurrunt anxii."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:13)
"Tunc nos in ancipiti periculo constituti vel opprimendi nostri vel deserendi socii remedium e re nata validum eo volente comminiscimus:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:14)
"ac, dum trepidi religionis urguemur gravi tumultu et instantis periculi metu terremur ad fugam, nec vel sequi propere vel remanere tuto potest vir sublimis animi virtutisque praecipuus, multis nos affatibus multisque precibus querens adhortatur per dexteram Martis, per fidem sacramenti bonum commilitonem cruciatu simul et captivitate liberaremus:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:16)
"Psyche dulcissima et cara uxor exitiabile tibi periculum minatur fortuna saevior, quom observandum pressiore cautela censeo."
(아풀레이우스, 변신, 5권33)
"Videsne quantum tibi periculum?"
(아풀레이우스, 변신, 5권90)
"Tu quidem felix et ipsa tanti mali ignorantia beata, sedes incuriosa periculi tui;"
(아풀레이우스, 변신, 5권140)
"Ad haec iam tua est existimatio, utrum sororibus pro tua cara salute sollicitis assentiri velis et declinata morte nobiscum secura periculi vivere, an saevissimac bestiae sepeliri visceribus:"
(아풀레이우스, 변신, 5권146)

SEARCH

MENU NAVIGATION