라틴어 문장 검색

Pompei veteres fidosque clientis, voluntate eius Pisonem aggressos;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 19장10)
Sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortis fidosque mihi, eo animus ausus est maxumum atque pulcherrumum facinus incipere, simul quia vobis eadem, quae mihi, bona malaque esse intellexi;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장4)
Aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris?
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장10)
Quae postquam Massiua agitare coepit neque Iugurthae in amicis satis praesidi est, quod eorum alium conscientia, alium mala fama et timor impediebat, Bomilcari, proximo ac maxime fido sibi, imperat, pretio, sicuti multa confecerat, insidiatores Massiuae paret ac maxime occulte, sin id parum procedat, quouis modo Numidam interficiat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장6)
Erat ei Numida quidam negotiorum curator, fidus acceptusque et omnium consiliorum nisi novissimi particeps.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장2)
Eo post diem quintum, quam iterum barbari male pugnauerant, legati a Boccho veniunt, qui regis verbis ab Mario petiuere, duos quam fidissimos ad eum mitteret, velle de suo et de populi Romani commodo cum iis disserere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장2)
Quem Bocchus fidum esse Romanis multis ante tempestatibus expertus ilico ad Sullam nuntiatum mittit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 108장3)
Delicta novit nemo nisi fidus mea.
(세네카, 아가멤논 6:20)
Sed ecce, vasto concitus miles gradu manifesta properat signa laetitiae ferens (namque hasta summo lauream ferro gerit) fidusque regi semper Eurybates adest.
(세네카, 아가멤논 7:17)
Hanc fida famuli turba, dum excutiat deum, retinete ne quid impotens peccet furor.
(세네카, 아가멤논 14:24)
detrahere cultus uxor hostiles iubet, induere potius coniugis fidae manu textos amictus - horreo atque animo tremo:
(세네카, 아가멤논 16:14)
amici fida praesidia intuor.
(세네카, 아가멤논 16:37)
Effecit, ut Nepos nec aes alienum haberet nec bene- fidum;
(세네카, 행복론, Liber II 27:5)
Placido tranquilloque regi fida sunt auxilia sua, ut quibus ad communem salutem utatur, gloriosusque miles (publicae enim securitati se dare operam videt) omnem laborem libens patitur ut parentis custos ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 79:1)
Non potest habere quisquam bonae ac fidae voluntatis ministros, quibus in tormentis ut eculeo et ferramentis ad mortem paratis utitur, quibus non aliter quam bestiis homines obiectat, omnibus reis aerumnosior ac sollicitior, ut qui homines deosque testes facinorum ac vindices timeat, eo perductus, ut non liceat illi mutare mores.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 80:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION