라틴어 문장 검색

adventu demum peditum equitumque pravitas consilii patuit, quia nec vadere per hostis tam parva manu poterat, etiam si fidissima foret, nec integram fidem attulerant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장5)
haud procul inde agebat Marius Maturus Alpium maritimarum procurator, fidus Vitellio, cuius sacramentum cunctis circa hostilibus nondum exuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 42장4)
mota et Dacorum gens numquam fida, tunc sine metu, abducto e Moesia exercitu.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 46장3)
Plotium Grypum, nuper a Vespasiano in senatorium ordinem adscitum ac legioni praepositum, ceterosque sibi fidos apertius monuit, hique omnes de festinatione Primi ac Vari sinistre et Muciano volentia rescripsere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 52장6)
suis stimulis excitos Moesiae duces, sua constantia perruptas Alpis, occupatam Italiam, intersepta Germanorum Raetorumque auxilia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장5)
a quibus municipia coloniaeque impulsae, praecipuo Puteolanorum in Vespasianum studio, contra Capua Vitellio fida, municipalem aemulationem bellis civilibus miscebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장4)
hortantibus libertis (nam amicorum eius quanto quis clarior, minus fidus) vocari tribus iubet, dantis nomina sacramento adigit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장3)
Galbae proditor, Vitellio fidus et aliorum perfidia inlustratus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장11)
ceterum ut quisque Vitellio fidus, ita pacem et condiciones abnuebant, discrimen ac dedecus ostentantes et fidem in libidine victoris.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장2)
at sibi robur peditum equitumque, consanguineos Germanos, Gallias idem cupientis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장13)
quippe viribus cohortium abductis Vitellius e proximis Nerviorum Germanorumque pagis segnem numerum armis oneraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장15)
illuc incubuere Germani, et fuit interim effugium legionibus in castra, quibus Veterum nomen est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장11)
mox valescentibus Germanis pleraeque civitates adversum nos arma spe libertatis et, si exuissent servitium, cupidine imperitandi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장9)
Germani multa cum strage nostrorum navem abripiunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장4)
haud dubie gregarius miles Vitellio fidus, splendidissimus quisque in Vespasianum proni:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION