라틴어 문장 검색

namque movetur aqua et tantillo momine flutat, quippe volubilibus parvisque creata figuris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:4)
prima cietur enim, parvis perfecta figuris, inde calor motus et venti caeca potestas accipit, inde aër, inde omnia mobilitantur:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 6:12)
quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas nec reperire figurarum tot nomina quot sunt principiis, unde haec oritur variantia rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:12)
quae quasi membranae summo de corpore rerum dereptae volitant ultroque citroque per auras, atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes terrificant atque in somnis, cum saepe figuras contuimur miras simulacraque luce carentum, quae nos horrifice languentis saepe sopore excierunt ne forte animas Acherunte reamur effugere aut umbras inter vivos volitare neve aliquid nostri post mortem posse relinqui, cum corpus simul atque animi natura perempta in sua discessum dederint primordia quaeque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 2:2)
dico igitur rerum effigias tenuisque figuras mittier ab rebus summo de cortice eorum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 2:3)
praesertim cum sint in summis corpora rebus multa minuta, iaci quae possint ordine eodem quo fuerint et formai servare figuram, et multo citius, quanto minus indupediri pauca queunt et [quae] sunt prima fronte locata.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:5)
] sunt igitur tenues formarum illis similesque effigiae, singillatim quas cernere nemo cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu reiectae reddunt speculorum ex aequore visum, nec ratione alia servari posse videntur, tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 4:5)
perpetuo fluere ut noscas e corpore summo texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:9)
Praeterea quoniam manibus tractata figura in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae cernitur in luce et claro candore, necessest consimili causa tactum visumque moveri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:1)
Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est, in speculis fit ut in laeva videatur eo quod planitiem ad speculi veniens cum offendit imago, non convertitur incolumis, sed recta retrorsum sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit cretea persona, adlidat pilaeve trabive, atque ea continuo rectam si fronte figuram servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:9)
Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum adsimili lateris flexura praedita nostri, dextera ea propter nobis simulacra remittunt, aut quia de speculo in speculum transfertur imago, inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod circum agitur, cum venit, imago propterea quod flexa figura docet speculi convertier ad nos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:4)
Et si non poterit ratio dissolvere causam, cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint visa rutunda, tamen praestat rationis egentem reddere mendose causas utriusque figurae, quam manibus manifesta suis emittere quoquam et violare fidem primam et convellere tota fundamenta quibus nixatur vita salusque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 18:1)
servat enim formaturam servatque figuram.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:3)
porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes, ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim extima membrorum circumcaesura coërcet, proinde et seminibus constant variantque figura.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:12)
omnigenus quoniam passim simulacra feruntur, partim sponte sua quae fiunt aëre in ipso, partim quae variis ab rebus cumque recedunt et quae confiunt ex horum facta figuris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION