라틴어 문장 검색

Ostendebat Antiochus in campo copias ingentes quas bellum populo Romano facturus conparaverat, convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 2:2)
Nec hoc ignorandum est, ficum solam ex omnibus arboribus non florere.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 5:1)
Intra ipsum enim mihi visum est, si dicerem decem rhetorum qui apud Athenas Atticas floruerunt stilos inter se diversos hunc unum permiscuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 20:2)
per tota novem cui iugera corpus Porrigitur, rostroque inmanis vultur obunco Inmortale iecur tondens fecundaque poenis Viscera rimaturque epulis habitatque sub alto Pectore nec fibris requies datur ulla renatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 14:2)
Haec autem adeo agris necessaria sunt, ut sine his nec illi natura fecundissimi Mysiae agri responsuri sint opinioni fertilitatis quae de his habetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 14:3)
Sed tamen interdum magno quaesita labore, Cum iam per terras frondent, atque omnia florent, Aut nimiis torrens fervoribus aethereus sol, Aut subiti perimunt imbres gelidaeque pruinae, Flabraque ventorum violento turbine vexant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 29:3)
foecunda virorum Paupertas fugitur, totoque accersitur orbe, Quo gens quaeque perit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:7)
Mox, ubi, connubii pretium mercesque, soluta est Tertia iam soboles, alios fecunda penates Impletura datur, geminas ex sanguine matris Permixtura domos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:4)
Stant gemini fratres, fecundae gloria matris, Quos eadem variis genuerunt viscera fatis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:50)
Semina foecundae segetis calcata perussit, Et non letiferas spirando perdidit auras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:7)
Illa tamen sterilis tellus, fecundaque nulli Arva bono, virus stillantis tabe Medusae Concipiunt, dirosque fero de sanguine rores, Quos calor adiuvit, putrique incoxit arenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:41)
Accipiunt sertas nardo florente coronas, Et numquam fugiente rosa:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:35)
At fecunda Venus cunctarum semina rerum Possidet;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:10)
Late tibi gurgite rupto Ambitur nigris Meroe fecunda colonis, Laeta comis ebeni:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:61)
Inputat aetherios ortus haec prima parenti, Libat florentes haec tibi prima genas.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, VI2)

SEARCH

MENU NAVIGATION