라틴어 문장 검색

sed hic ambitiose undam Iuliam appellavit frementem contra moles a Iulio oppositas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1615)
non oportet timidum aut inbecillo animo fingi non bonum illum virum, qui, quicquid fecerit, ipse se cruciet omniaque formidet, sed omnia callide referentem ad utilitatem, acutum, versutum, veteratorem, facile ut excogitet quo modo occulte, sine teste, sine ullo conscio fallat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 68:2)
Fremant omnes licet, dicam quod sentio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 195:1)
iam vero Arrius consulatum sibi ereptum fremit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 7 6:8)
consulares duce Favonio fremunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 1 13:6)
Pompeius fremit, queritur, Scauro studet, sed utrum fronte an mente dubitatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 14:10)
omnino ΠΟΡΠΑΠΥΜΝΑ. accusatorum incredibilis infantia, id est L. Lentuli L. f., quem fremunt omnes praevaricatum, deinde Pompei mira contentio, iudicum sordes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 18 2:8)
huius insidiosa clementia delectantur, illius iracundiam formidant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 16 3:6)
hoc quo modo acciperent homines, quam probabilis necessitas futura esset, vereor etiam nunc neque prius desinam formidare, quam tetigisse te Italiam audiero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 10 1:6)
Cadit autem per se ille ipse praeclare, quo etiam satietas formidanda est magis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 2:2)
Fremit captiva pubes intus et, dum murmurat, roborea moles spirat alieno metu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:13)
Dat cauda sonitum, liberae ponto iubae consentiunt luminibus, fulmineum iubar incendit aequor sibilisque undae fremunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:19)
Nescis . . quantum saturam matronae formident.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, VI*2)
Qui simul advenit, rumor de tibicine Fremit in theatro.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.9)
Fremebat enim Domitianus aestuabatque in ingenti invidia destitutus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION