라틴어 문장 검색

Sed dum fere omnia prospere successissent Christianis, et muros grandi foramine penetrassent, nescio quo casu aut infortunio tantus timor universum exercitum invasit, ut in fugam pariter redderentur, ut quasi oves a lupis [0409C] irruentibus dispersi et concussi, hac et illac diffugium quaerentes, sociorum obliviscerentur, Hungari vero, videntes tam subito athletas fortes deficere et fugam maturare, in virtute magna e portis cum rege exsiliunt, sine tardatione fugientes persequuntur, plurimam caedem exercentes et plurimos captivantes, ac plerumque noctis in persecutione consumentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:5)
Qui, audito Christianorum intentionis adventu, omni armatura fortium virorum civitatem munivit, quin et alimenta copiosa, undecunque collecta, intulit, portas vere undique seris firmissimis obstruxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:7)
Ut enim circa Nicaeam et ejus moenia in equis velocissimis [0422D] praedicti principes convenerunt, alii in assultibus et discursibus equorum delectabantur, turres et fortissima moenia admirantes, murosque duplices.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:8)
Robertus, filius Gerardi, Reymundus cognomine Pellez, Bonwankerus de Capis castello, Milo quoque cognomine Lover miles fortissimus, Stephanus de Albemarla, filius Udonis comitis de Campania, Waltherus de Dromedart, et ejus filius Bernardus dilectissimus, in omni facto et forma delectabilis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 46:4)
Itaque ipsius comitis vix tentoria ponebantur, cum Solymanus circa horam tertiam ab altitudine montium descendebat, et omnis comitatus ejus, ut arena maris per diversas semitas factis aciebus exundans, omnes viri fortissimi, et bello cautissimi, loricis et galeis et clypeis aureis valde armati, signaque plurima mirae pulchritudinis in manibus praeferentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:1)
Flevit super his omnis populus Catholicorum, quoniam fortes consiliarii et auctores rerum capitalium habebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 58:5)
Navibus itaque receptis sanis et illaesis, fortissimi milites Gallorum in eis sunt constituti, qui ultra exitu Turcis interdicto obstarent, et nihil prorsus necessariorum eis inferri paterentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 66:1)
Hac ruina virorum fortium, et creberrimis damnis Christianorum, quae in assultu urbis per singulos dies patiebantur, duce Godefrido et Boemundo cunctisque principibus turbatis, et quia nullo conamine machinarum et balistarum aut impetu virium muris aliquam laesionem inferre poterant, [0431D] sed omnis labor, et virtus eorum incassum consumebatur, quidam Longobardus genere, magister et inventor magnarum artium et operum, videns miserias et strages Christianorum, ultro se obtulit praefatis principibus, quorum animum hujuscemodi solatione et promissione relevat dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 70:1)
Vix vero Boemundus et caeteri viri fortissimi ab equis descenderant, et ecce Solymanus, qui ab eo tempore, quo in fugam ab urbe Nicaea versus est, auxilium et vires contraxit ab Antiochia, Tarso, Alapia et caeteris civitatibus Romaniae, a Turcis sparsim positis, adfuit in impetu vehementi et multitudine gravi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 78:1)
cujus moenia adeo admirantur fortissima, ut nullis vinci humanis viribus, nisi Deo annuente, credatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:17)
Hoc duodecim proceres senatores et primi civitatis caeteraque multitudo audientes, quia non auro vel argento vel ullis pretiosis muneribus possit retineri, ducem adierunt, omnibus modis et precibus instantes ut virum tam nobilem et propugnatorem fortissimum recedere non pateretur, nec a se alienaret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 40:6)
Baldewinus videns arcem praesidii Samusart insuperabilem, et in ea Turcos bello fortissimos et indefessos, apud S. Joannem, quod erat in praesidio non longe ab arce, suos in lorica, galea et equo reliquit, qui semper Turcis ad resistendum occurrerent, et belli assiduitate vexarent:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:9)
Baldewinus, hoc [0452D] comperto, in manu forti die statuto ad obsidionem urbis Sororgiae proficisci disposuit cum mangenis et omni apparatu armorum, quibus urbs scindi aut expugnari posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 50:6)
Hi ad civitatem, quae Maresch dicitur, in manu forti descendentes, hospitio pernoctaverunt, tabernacula in locis virentibus ante urbis moenia extendentes, nullam vim Christianis illic civibus inferentes, sed pacifice ab urbe vitae necessaria venalia suscipientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 54:2)
His viginti fugam ad societatem maturantibus, sexaginta Turci equites ab insidiis erumpunt, viri fortissimi et in equis doctissimi, qui mox triginta Christianos equites in arcu et sagitta amoventes, in eodem permanserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 128:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION