라틴어 문장 검색

Atque etiam in tempestatibus spuma maris fortiter agitata noctu coruscat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:11)
Rursus, qui afficiuntur hujusmodi rheumate, si in ipso momento, cum aliquid foetidum aut odoratum habent in ore sive palato, emungant fortiter, in ipso instanti manifestam perceptionem habent rancidi vel odorati.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:6)
Hanc vesicam circa os phialae, ore phialae intra os vesicae recepto, fortiter ligavimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:12)
Si enim sistatur et detineatur campana fortiter et fiat immobilis, statim perit sonus nec resonat amplius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:29)
Nugantur igitur et se frustra conturbant qui praeteritarum rerum satagunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:8)
Qui fortiter emungit elicit sanguinem, cumque torcular vini premitur fortius vinum prodit acerbum, acinum sapiens.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:9)
Sitque dehinc cure patrum sibi uiuere iure, Ne cupidus sector, hominumque sub infima uector, Intra scissuras solitas nos claudere curans, Callidus illudat, sub Tartara nosque retrudat Suppliciis dignis astrictos uindicis ignis, Quo male gestorum nos sero denique morum Penitet, et frustra, digressos lege uetusta.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:14)
Victus ad extremum per tanta pericula rerum, Se doluit frustra liquisse domestica lustra, Denique certatim satagit sua commoda statim, Ad modicum factus par fratris et ipsius actus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:23)
Sed, uelut est moris bubones noctis in horis Fortiter inpelli magis ad certamina belli, Arce suae sedis communis et ante quietis Turpiter hos pellunt, nidos et ab arbore uellunt.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:2)
Cuius dum fauces artaret callidus auceps Insitus et reti foret in discrimine leti, Accedens iuxta, mus temptat soluere frustra;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:5)
Post quem regnabis, si fortiter hunc superabis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:16)
Sed solis uerbis iactantibus atque superbis Consulitur frustra, mors est ubi debita iuxta".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:19)
Vulpes ingratum iubet inmemoremque probatum Fortiter astrictum uinclis, quibus est modo dictum, Huc fore censendum per eundem mox reuehendum, Vnde fuit uectus, limi prius aggere tectus, Sicque relinquendum penitusque nec inde mouendum, Iudicio ueri dignum satis ista mereri.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:11)
Videns autem Lysias factam eversionem exercitus sui, Iudae vero audaciam et quemadmodum parati sunt aut vivere aut mori fortiter, abiit Antiochiam et colligebat externos, ut multo numero rursus venirent in Iudaeam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장35)
quia non audie runt Iudam et fratres eius existimantes fortiter se facturos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장61)

SEARCH

MENU NAVIGATION