라틴어 문장 검색

ungi citra sudorem;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 1:4)
Prodest etiam aduersus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare, tum uel ungui uel lauari;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 3:2)
Tum igitur oportet peregrinari, nauigare, ubi id non licet, gestari, ambulare sub diu ante aestum leniter eodemque modo ungui;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 1:2)
At si temporibus integris primum ibi, deinde alibi sudor incipit, fouendum os aqua calida;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 7:1)
et sal sacco linteo excipitur, demittiturque in aquam bene calidam, tum super id membrum, quod fouendum est, conlocatur * * * iuxtaque ignem ferramenta duo sunt, capitibus paulo latioribus, alterumque ex iis demittitur in eum salem, et super aqua leuiter aspergitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 9:4)
At ubi sudor omnis finitus est, aut si is non uenit, ubi quam maxime potuit idoneus esse cibo aeger uidetur, leuiter sub ueste ungendus est, tum detergendus, deinde ei cibus dandus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 9:4)
ac si leuius id uitium est, oleo corpus ungendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 16:2)
Quisquis autem fluore aeger est, cum uenit in balineum, prius ungendus, deinde in solium demittendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 16:4)
Si uero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida, deinde unguenda mixtis inter se rosa et melle.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 4:1)
At si scabra non est sed arida, ubi penicillo detersa est, ungi rosa debet, cui cerae paulum sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 4:3)
deinde post febrem oportebit ungui et uehementer perfricari, cibum et ualidum et fortiter adsumere, uino uti quantum libebit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 4:3)
postero die, cum satis quieuerit, ambulare, exerceri, ungui, perfricari fortiter, cibum capere sine uino, tertio die abstinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 4:4)
Tum interposito die conuenit caput ad cutem tondere, aqua deinde fouere, in qua uerbenae aliquae decoctae sint [uel ex reprimentibus];
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 8:2)
Plurimi, decoctis papaueris corticibus, ex ea aqua spongia os et caput subinde fouent.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 13:4)
si qua in extremis partibus frigent, unctis et calidis manibus fouere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION