라틴어 문장 검색

si quid asperi est utique qua suturae non sunt, fractum os esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 3:2)
Os fractum, nisi si succursum est, grauibus inflammationibus adficit, difficiliusque postea tractatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 7:2)
In omni uero fisso fractoue osse protinus antiquiores medici ad ferramenta ueniebant, quibus id exciderent:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 10:1)
Eorumque aliquod oportet ex aceto mollitum per se super fissum fractumue os inponere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 10:3)
et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur estque id aliquanto melius uelamentum cerebro quam caro, quae exciso osse increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 12:2)
Ne si fractum quidem os desedit, totum excidi necesse est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 15:3)
Hoc genus curationis efficit, ut qua parte fracta ossa tamen inhaerent, solidentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 17:4)
Illa utique capite fracto seruanda sunt, ut, donec iam ualida cicatrix sit, uitentur sol, uentus, frequens balineum, maior uini modus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 22:6)
In naribus uero et os et cartilago frangi solet, et quidem modo aduersa, modo a latere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 1:1)
Si aduersa ambo fracta sunt alterumue ex is, nares desidunt, difficulter spiritus trahitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 1:2)
si a latere os fractum est, is locus cauus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 1:3)
Sed si aduersa ea fracta est, aequaliter utraque naris inplenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 2:1)
Sin os fractum est, id quoque digitis in suam sedem reponendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 3:4)
Peius est, ubi aut ossi aut cartilagini fractae cutis quoque uulnus accessit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 6:1)
Nunc autem de ea dico, quae cute integra frangitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 6장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION