라틴어 문장 검색

Levis plaga iuvatur etiam, si ex aqua frigida expressa spongia inponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장178)
vel, si aestas est ac neque febris neque dolor, etiam frigidam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장216)
Biduo sic vulnere habito, tertio die id aperiundum, detergendaque sanies ex aqua frigida est, eademque rursus inicienda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장229)
Tum demum vero purum ulcus est, cum rubet, ac nimium neque siccum neque umidum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장268)
At si caro supercrevit, modice reprimit siccum lineamentum, vehementius squama aeris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장285)
Cicatricem post omnia haec commode inducit Lycium ex passo aut lacte dilutum, vel etiam per se impositum siccum linamentum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장287)
Caro in ulcere vel nigra vel livida est, sed sicca et arida;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장303)
plurimique sub frigido sudore moriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장316)
Quicquid inpositum est, betae folio contegendum et super linteolum frigida aqua madens inponendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장327)
nam quod sanum est, siccum est, cum aduritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장336)
aqua vero pulviatili frigida.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장358)
Ubi vero in quolibet vulnere ventum ad inducendam cicatricem est, quod perpurgatis iam repletisque ulceribus necessarium est, primum ex aqua frigida linamentum, dum caro alitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장385)
deinde iam, cum continenda est, siccum inponendum est, donec cicatrix inducatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장386)
Sed aliud periculum excipiti, ne infirmum corpus in aqua frigida vexatum nervorum distentio absumat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장26)
Quod demonstrasse dicitur casus cuiusdam pueri, qui cum ab hac ictus esset et partim ob ipsum volnus partim ob inmodicus aestus siti premeretur ac locis siccis alium umorem non reperiret, acetum, quod forte secum habebat, ebibit et liberatus est, credo, quoniam id, quamvis refrigerandi vim habet, tamen habet etiam dissupandi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장56)

SEARCH

MENU NAVIGATION