라틴어 문장 검색

nam facile id malum redire consueuit, et, siue cum frigus subit siue aliqua iactatio, nisi bene iam confirmatis intestinis reuertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 4:5)
In plerisque post frigora cruditatesque oritur, deinde quiescit, et per aetatem saepe repetens sic cruciat, ut uitae spatio nihil demat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 1:4)
Oportunissimumque curationi tempus uernum est, aut certe neque feruens neque frigidum, siquidem uulnera et nimius calor et nimium frigus infestant, maxime tamen horum uarietas;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 10:5)
Ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant ac nudum uulnus frigori obiciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 18:8)
frigus et ex eo mors sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 23:6)
Interdum uel ex nimia inflammatione, uel ob aestus inmodicos, uel ob nimia frigora, uel quia nimis uulnus adstrictum est, uel quia corpus aut senile aut mali habitus est, cancer occupat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 60:6)
nam maxima pars uenenorum frigore interemit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 11:3)
Fiunt etiam ex frigore ulcera hiberna, maxime in pueris, et praecipue pedibus digitisque eorum, nonnunquam etiam in manibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 22:1)
Fiunt uel ex frigore uel ex igne uel ex medicamentis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 57:5)
a balineo cauere ne quo frigore afflatuue laedatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 22:3)
Nares uero exculceratas fouere oportet uapore aquae calidae.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 1:1)
Puris ulceribus uapor aquae calidae subiciendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 3:2)
tum extrinsecus admouendus per spongiam uapor aquae calidae, inponendumque ceratum ex cyprino exue irino factum, lanaque id conprehendendum, caputque uelandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 1:3)
hominemque eum hiante ore uaporem excipere, ut supra dictum est, undique inclusum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 7:3)
extrinsecus is locus uapore calido fouendus;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION