라틴어 문장 검색

Baldewimus comes Hamaicorum, vir et largitor magnarum eleemosynarum, cum Roberto Flandrensi Turcos fugientes sternit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:7)
Tandem diffusis per opaca nemoris singulis in sua semita ad insidias ferarum, dux Godefridus [0439C] ursum immanissimum et horrendi corporis, peregrinum inopem, sarmenta congerentem, invasisse respicit, et in circuitu arboris fugientem ad devorandum persequi, sicut solitus erat pastores regionis aut silvam intrantes devorare, juxta illorum narrationem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:1)
De quo Turci, captione Turbaysel exterriti, fugisse et abisse referuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 34:5)
In hac omnes hostes Christiani nominis, Turcos, Sarracenos, Arabes e montanis Romaniae et ex omni parte a facie nostra fugientes, convenisse procul dubio cognovimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 64:4)
caeteros vero, quibus fugiendi facultas erat, usque ad novum pontem insequuntur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 86:3)
Alii ad vada contendentes, undis involuti suffocantur a facie Turcorum fugientes, quibus pons novus prae multitudine transeuntium negabatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 86:5)
cum quibus fortiter dimicans, victoriam gloriose, his in fugam conversis obtinuit, atque cum immensis copiis praedarum, quas illic Turci fugientes reliquerant, ad castra Antiochiae est reversus, multo solamine relevans populum in hac Boemundi calamitate desperatum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:3)
Nam eamdem in mulo sedentem sex confixerunt sagittis, versus montana fugientem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 108:10)
Ubi prae nimia pressura, quam pons sustinere nequiverat (quia tot fugientibus sua latitudo non sufficiebat), plurimi e ponte cadentes undis Fernae involvuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:11)
Plurimi Turcorum videntes caedem gravissimam quae fiebat, et quia tota urbs armis et viribus Gallorum redundabat, vitae diffidentes, e turribus et praesidiis civitatis fugientes, ad montana contendunt, notitia viarum perplexarum, ubi praesidium magistrae [0493A] arcis intrantes, arma insequentium Gallorum evaserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 48:1)
Turci non parcius equorum cursibus urgent fugientem, quousque muro civitatis appropians cum suis fere trans vada Farfar elapsus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 54:7)
- Quomodo primorum quidam desperatione vivendi de civitate clam fugerint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 73:3)
- De milite Christiano, cujus equus cum fugiente cecidit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 83:2)
Quibus, licet tristes et exterriti de adversis sibi rebus, protinus trans vada Fernae aliqui armati occurrerunt, sed extemplo ab ipsis Turcis repressi, trans vadum fugientes, alio steterunt in littore, videntes se famelicorum equorum cursibus non posse contendere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 84:3)
His denique equis, labore acquisitis, nunc tam egregii principes in die belli invicti adversus infidelium acies, considerantes [0512B] Corbahan cum omni comitatu suo terga vertisse, veloci cursu post eum frena dirigunt, caedendoque et sternendo fuga deficientes et fugientes, in spatio trium milliarum sine intermissione insecuti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 110:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION