라틴어 문장 검색

Intellecto hoc solamine, quod promiserat Meravis, multum gavisi sunt cives Assur, et ab illo die portis apertis, ipsi et omnia armenta secure in agros procedebant, sed non tamen longe ab urbe.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:3)
Manserunt itaque hi milites Christiani ducis juxta Rames in insidiis duobus diebus donec cives Assur tertia die egressi fiducia suorum militum per agros cum gregibus suis, ignari totius infestationis, vagari secure coeperunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:3)
Interea haec concordia in eodem mense Martio inter regem et patriarcham dum fieret, et terra silvaeque, amota hieme, reviviscerent, dies prolongari inciperent, serenitas aeris magis ac magis in dies claresceret, ecce nuntia universarum civitatum gentilium in palatio regis adfuere, quaedam in dolo, quaedam in puritate, regem salutantia in donis ac tributis, pacem cum eo quaerentes componere, quatenus sine respectu periculi et metus in negotia sua secure terram perambularent, et agros ac vineas sine formidine excolerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 103:4)
- Quomodo Sarraceni, adveniente Baldewino, obsidionem urbis Japhet dimiserint, et utrinque agros suos excoluerint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 49:2)
Ipse quidem rex et universi fideles Christi qui Joppe habitabant gavisi sunt super universis quae sibi gloriose acciderant, et exaltati sunt secure dormientes et abhinc agros et vineas excolentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 50:6)
Sed Christiani minime cum Turcis stabili bello committere poterant, propter illorum miram hac et illac per agros discursionem et circumvagationem, quam in Christianos equorum velocitate moliebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 82:5)
Nec inhereas hereticis, nec illis credas qui dicunt uxorem esse dimittendam,nec cum ea esse carnaliter utendum, prave intelligendo evangelium, ubidicitur, "Qui dimiserit patrem, aut matrem, aut filios, aut agros, autuxorem, centuplum accipiet, insuper et vitam eternam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 99:4)
Unde filius Sirac dixit, Per agrum pigri hominis transivi, per vineam stulti, eciam ecce totumoperuerant urtice, et superficiem cohoperuerant spine, et materia lapidumdestructa erat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 31:3)
Predia terrarum, possessio divitiarum, Fabrica murorum, grandis structura domorum, Gratia mensarum cum delitiis epularum, Insignesque thori, cuppe siphique decori, Resplendens vestis, que moribus obstat honestis, Grex armentorum, spatios cultus agrorum, Fertile vinetum, diversa vite repletum, Gloria natorum, dilectio dulcis eorum, Cuncta relinquitur, nec post hoc invenientur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 90:3)
in hiis et nobilissimi phylosophi longique principes et quidam hominesseveri et graves nec populi nec principum mores ferre potuerunt, vixeruntquenonnulli in agris delectati re familiari sua, et eorum quidam contentisuo et parvo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 98:2)
Nonne vides quod mare devehit stercora et paleas, et pretiosi lapides in fundum vadunt?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 59:3)
Quod vulpis simulac vidit, quasi obsequens precibus lupi urceolam intravitet ad fundum venit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:40)
Proverbialiter enim Socratem dicunt saeculares tumultus devitantem etagrestem vitam cupientem nemus incoluisse et tugurii loco dimidium inhabitassedolium, cuius fundum vento opponebat et ymbri et quod erat apertum iocundosoli.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:1)
Neve cum abundaveris auro et argento, et opimis agrorum fructibus, vel honoribus dicas:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:10)
Secundum mensem verni esse temporis non ambigitur, quando augentur nascentia, ager parturit, terrarum pariter atque animantium fetura se fundit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION