라틴어 문장 검색

Gildonisne salus tanti sit palma furoris?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:151)
sceleri sed reddidit Atreus crimen et infandas excusat coniuge mensas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:268)
sed caret eventu nimius furor;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:19)
at vero Italiam quotiens circumstetit atrox tempestas ipsumque caput laesura pependit, non illis vani ratio ventosa furoris, sed graviter spectata salus ductorque placebat, non qui praecipiti traheret semel omnia casu, sed qui maturo vel laeta vel aspera rerum consilio momenta regens, nec tristibus impar nec pro successu nimius, spatiumque morandi vincendique modum mutatis nosset habenis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:34)
haec Senonum restinxit sanguine flammas, haec et Teutonico quondam patefacta furori colla catenati vidit squalentia Cimbri.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:101)
qualis in Herculeo, quotiens infanda iubebat Eurystheus, fuit ore dolor vel qualis in atram sollicitus nubem maesto Iove cogitur aether.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:142)
quemcumque deorum laesimus, insultet iugulo pascatque furorem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum23)
rupta si mole Typhoeus prosiliat, vinclis Tityos si membra resolvat, si furor Enceladi proiecta mugiat Aetna, opposito Stilichone cadent."
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:63)
iam furor humaos nostro de pectore sensus expulit et totum spirant praecordia Phoebum;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:3)
Oblitae scelerum formidatique furoris Eumenides cratera parant et vina feroci crine bibunt flexisque minis iam lene canentes extendunt socios ad pocula plena cerastas et festas alio succendunt lumine taedas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:190)
tanti quae causa furoris?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:179)
si semel e tantis poscenti quisque negasset, effera praetumido quatiebat corda furore.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:107)
hic cunctis optata quies, hic sola pericli turris erat clipeusque trucem porrectus in hostem, hic profugis sedes adversaque signa furori, servandis hic castra bonis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:134)
Rufinus (neque enim patiuntur saeva quietem crimina pollutaeque negant arescere fauces) infandis iterum terras accendere bellis incohat et solito pacem vexare tumultu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:2)
nam plaga Pannoniae miserandaque moenia Thracum arvaque Mysorum iam nulli flebile damnum, sed cursus sollemnis erat campusque furori expositus, sensumque malis detraxerat usus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION