라틴어 문장 검색

proin, quaeso, delicti huius mihi gratiam facias, quod aliquantisper mei meminens arentem venulam rarius flumini tuo misceo, tuam tubam totus qua patet 1 orbis iure venerabitur, quam constat geminata felicitate cecinisse, quando nec aemulum repperit nec aequalem, cum pridem aures et ora populorum me etiam circumferente pervagaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 10:1)
quocirca nos quoque decet semel propositae sedulitatis officia sectari, quae cum reliquis commeantibus tum praecipue Amantio intercurrente geminare cum quadam mentis intentione debemus, ne forte videatur ipse plus litteras ex more deposcere quam nos ex amore dictare, domine papa;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 1:2)
hic aliae, quas sexus iners naturaque ducit, aut teretes thyrsos aut respondentia temptant tympana, geminatis aut nectunt tempora limbis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:76)
Quae superimposito moles geminata colosso stat Latium complexa forum?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.1)
iungit Amor laetamque vehens per nubila matrem geminato temone sedet, iam Thybridis arces Iliaeae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam63)
quos eum geminata pyxide et speculo ad Pergamenum Asclepium mittebat, versibus dedicarem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, poem pr10)
ille dolori pugnat et ingentem nisu duplicatus in ictum conruit, extremisque animae singultibus errans alternus nunc ore venit, nunc vulnere sanguis, excussae procerum mentes, turbataque mussant concilia;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권37)
deus omnia credere suadet Armipotens, geminatque acceptos fama pavores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권132)
delet sulcos iterata priores orbita, nunc avidi prono iuga pectore tangunt, nunc pugnante genu et pressis duplicantur habenis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권163)
agit toto cedentem fervidus arvo praecipitatque retro iuvenem atque in terga supinat, dentibus horrendum stridens, geminatque rotatas multiplicatque manus, rapiunt conamina venti, pars cadit in caestus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권306)
non secus ingentes artus praecelsus Agylleus sponte premit parvumque gemens duplicatur in hostem, et iam alterna manus frontemque umerosque latusque collaque pectoraque et vitantia crura lacessit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권334)
alio geminatum lumine volnus explevit tenebras;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권325)
Geminat peccatum, quem delicti non pudet.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, G, H1)
Scripsit et de uirginitate librum eximium, quem in exemplum Sedulii geminato opere, et uersibus exametris, et prosa conposuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVIII. 1:7)
praeda uago iussit geminare pericula ponto, bellica cum dubiis rostra dedit ratibus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 324)

SEARCH

MENU NAVIGATION