라틴어 문장 검색

numquid gemmas et ex alieno littore petitos lapillos et aurum uestemque nihil in matrona tecturam concupiuit?
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 6:3)
Caesaris habens ectypa et eminente gemma.
(세네카, 행복론, Liber III 110:8)
parum scilicet luxuria magno fuerit, nisi, quod vomant, capacibus gemmis inter se propinaverint.
(세네카, 행복론, Liber VII 50:4)
Scilicet maiores nostri, quorum virtus etiamnunc vitia nostra sustentat, infelices erant, qui sibi manu sua parabant cibum, quibus terra cubile erat, quorum tecta nondum auro fulgebant, quorum templa nondum gemmis nitebant.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 69:2)
non gemmae te, non margaritae flexerunt ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 111:2)
Quid lapidum gemmarumque fulgor et inter rapidorum torrentium aurum harenas interfluens et in mediis terris medioque rursus mari aeriae ignium faces et vinculum terrarum oceanus, continuationem gentium triplici sinu scindens et in- genti licentia exaestuans ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 105:1)
Quanto magis huic invidendum est quam illis quibus gemma ministratur, quibus exoletus omnia pati doctus exsectae virilitatis aut dubiae suspensam auro nivem diluit !
(세네카, De Providentia, book 1 34:1)
numquid gemmas et ex alieno litore petitos lapillos?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.22)
amat vel ipsum quod caret patrio lare, quod nudus auro crinis et gemma iacet, ipsas misericors forsan aerumnas amat;
(세네카, Hercules Oetaeus 6:16)
Tu, fida nutrix, socia maeroris mei variique casus, misera consilia adiuva, est palla nobis, munus aetherium, domus decusque regni, pignus Aeetae datum a Sole generis, est et auro textili monile fulgens quodque gemmarum nitor distinguit aurum, quo solent cingi comae, haec nostra nati dona nubenti ferant, sed ante diris inlita ac tincta artibus, vocetur Hecate, sacra letifica appara:
(세네카, 메데아 10:8)
et gemmis mare lucidis
(세네카, Thyestes 381:1)
sed facies aderat nullis obnoxia gemmis, qualis Apelleis est color in tabulis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 29)
nam sive optatam mecum trahit illa quietem, seu facili totum ducit amore diem, tum mihi Pactoli veniunt sub tecta liquores, et legitur Rubris gemma sub aequoribus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 145)
semper in Oceanum mittit me quaerere gemmas, et iubet ex ipsa tollere dona Tyro.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1611)
interea nostri quaerunt sibi vulnus ocelli, candida non tecto pectore si qua sedet, sive vagi crines puris in frontibus errant, Indica quos medio vertice gemma tenet.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 22a5)

SEARCH

MENU NAVIGATION