라틴어 문장 검색

Consilia qui dant prava cautis hominibus, Et perdunt operam et deridentur turpiter.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canes et corcodili.1)
Ex alticinctis unus atriensibus, Cui tunica ab umeris linteo Pelusio Erat destricta, cirris dependentibus, Perambulante laeta domino viridia, Alveolo coepit ligneo conspargere Humum aestuantem, come officium iactitans, Sed deridetur.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.5)
Hac derideri fabula merito potest, Qui sine virtute vanas exercet minas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Musca et mula.10)
illa irascitur Nec gloriantis sustinet fratris iocos, Accipiens, quid enim?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Soror et frater.5)
Quod sensit simul Derisor potius quam deridendus senex, Arcum retensum posuit in media via:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, De lusu et severitate.2)
Illum esse cunctis avibus admirabilem, Se derideri simul ac vocem miserit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pavo ad Iunonem de voce sua.2)
Iam favor mentes tenet Et derisuri, non spectaturi sedent.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.13)
Possem gloriari non gemitum mihi, non vocem parum fortem in tantis periculis excidisse, nisi me cum omnibus, omnia mecum perire misero, magno tamen mortalitatis solacio credidissem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 17:1)
Rogo ergo, domine, ut me exoptatissimae mihi gratulationis compotem facias et honestis, ut spero, affectibus meis praestes, ut non in me tantum verum et in amico gloriari iudiciis tuis possim.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 6:1)
forsitan audacter faciam, sed glorior Histrum ingenio nullum maius habere meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 531)
"dux mihi Caesar erat, sub quo meruisse tribunus glorior:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권260)
"fratre magis, dubito, glorier, anne viro."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권15)
Iuppiter alter avus socero quoque glorior illo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 17:6)
sua coniecta de praestantia gloriantur atque talis est eorum bonorum profusio, quae sine orbis eversione dilatari non possit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 121:8)
Hodiernis temporibus hoc lumen antiquis societatibus sufficere posse est cogitatum, at minime esse aptum novis temporibus, homini qui adolevit, qui sua ratione gloriatur quique nova via futurum vestigare studet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION