라틴어 문장 검색

cum corpus architecturae scriberem, primo volumine putavi, quibus eruditionibus et disciplinis esset ornata, exponere finireque terminationibus eius species et, e quibus rebus esset nata, dicere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장30)
mea carmina, Sexte, Grammaticis placeant, ut sine grammaticis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXI5)
quid autem id verbum significet, non ex me, sed ex grammatico quaerundum est, ac simul digito demonstrat grammaticum, haud incelebri nomine Romae docentem unaque ibi sedentem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 8:1)
doceam rursum haec et multo plura alia nomina in bybliothecis publicis apud clarissimos scriptores me legisse an disputem longe aliud esse notitiam nominum, aliud artis eiusdem communionem nec debere doctrinae instrumentum et eruditionis memoriam pro confessione criminis haberi an, quod multo praestabilius est, tua doctrina, Claudi Maxime, tuaque perfecta eruditione fretus contemnam stultis et impolitis ad haec respondere?
(아풀레이우스, 변명 89:3)
Sed cum ipse genialis concubitus ordinatis complexionibus res diversorum sexuum opponi dissimiles ad exsequendam rerum propaginem, connectere teneretur, ut in suis connexionibus artis grammaticae constructiones [0457B] canonicas observaret, suique artificis nobilitas nullius artis ignorantia suae ferret gloriae detrimentum, curialibus praeceptis sub magistrali disciplina, eam videlicet disciplinam instruendam docui, quae artis grammaticae regulas in suarum constructionum unionibus artificiosis admitteret;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION