라틴어 문장 검색

Eodem die ubi luserunt navigia, sorbentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 7:6)
Animum format et fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum et per ancipitia fluctuantium derigit cursum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 3:4)
Quemadmodum in nave, quae sentinam trahit, uni rimae aut alteri obsistitur, ubi plurimis locis laxari coepit et cedere, succurri non potest navigio dehiscenti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 2:1)
Magnus gubernator et scisso navigat velo, et, si exarmavit, tamen reliquias navigii aptat ad cursum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 3:3)
Gubernaculum, quod alteri navi magnum, alteri exiguum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 2:5)
Quamdiu unius mensae instrumentum multa navigia et quidem non ex uno mari subvehent ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 2:4)
Navis bona dicitur non quae pretiosis coloribus picta est nec cui argenteum aut aureum rostrum est nec cuius tutela ebore caelata est nec quae fiscis atque opibus regiis pressa est, sed stabilis et firma et iuncturis aquam excludentibus spissa, ad ferendum incursum maris solida, gubernaculo parens, velox et non sentiens ventum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 13:2)
Navigio ista obsunt, non rectori eius, qua rector est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 34:7)
sic move gubernaculum, sic vela summitte, sic secundo vento utere, sic adverso resiste, sic dubium communemque tibi vindica.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 7:3)
Non gaudet navigio gubernator everso, non gaudet aegro medicus elato, non gaudet orator, si patroni culpa reus cedidit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 11:1)
Et sic adloquamur Iovem, cuius gubernaculo moles ista derigitur, quemadmodum Cleanthes noster versibus disertissimis adloquitur, quos mihi in nostrum sermonem mutare permittitur Ciceronis, disertissimi viri, exemplo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 10:2)
Tenendum rapiente fluctu gubernaculum, luctandum cum ipso mari, eripienda sunt vento vela;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 36:2)
quid me potest adiuvare rector navigii attonitus et vomitans ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 36:3)
Artifex instrumenta sua tractat ex facili, rector navis scite gubernaculum flectit, pictor colores, quos ad reddendam similitudinem multos variosque ante se posuit, celerrime denotat et inter ceram opusque facili vultu ac manu commeat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 5:5)
in gubernaculo ?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION