라틴어 문장 검색

ceterum priusquam signa ab urbe novae legiones moverent, decemviri libros adire atque inspicere iussi propter territos volgo homines novis prodigiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 436:1)
hoc nefas cum inter tot, ut fit, clades in prodigium versum esset, decemviri libros adire iussi sunt, et Q. Fabius Pictor Delphos ad oraculum missus est sciscitatum quibus precibus suppliciisque deos possent placare et quaenam futura finis tantis cladibus foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 678:1)
expiantique ea haud facile litari haruspices respondebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 500:1)
haec prodigia hostiis maioribus procurata sunt ex haruspicum responso, et supplicatio omnibus deis quorum pulvinaria Romae essent indicta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 138:1)
aliquot publici sacerdotes mortui eo anno sunt, L. Cornelius Lentulus pontifex maximus et C. Papirius C. f. Masso pontifex et P. Furius Philus augur et C. Papirius L. f. Masso decemvir sacrorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 15:1)
Servilius Caepio pontifices suffecti sunt, augur creatus L. Quinctius Flamininus, decemvir sacrorum L. Cornelius Lentulus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 16:2)
decemviros ante eum, quorum legibus ad diem viverent, multos postea principes civitatis iudicium de se populi passos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 48:1)
decemviri Graeco ritu hostiis sacra faciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 179:2)
postero die senatus consultum factum est ut decemviri de ludis Apollini reque divina facienda inspicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 180:2)
alterum senatus consultum factum est ut decemviri sacrum Graeco ritu facerent hisque hostiis, Apollini bove aurato et capris duabus albis auratis, Latonae bove femina aurata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 182:1)
ideo cum haruspicum monitu sacrificium instauraretur atque intentius exta reservarentur, iterum ac tertium tradunt adlapsos libatoque iocinere intactos angues abisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 239:1)
cum haruspices ad imperatorem id pertinere prodigium praemonuissent et ab occultis cavendum hominibus consultisque, nulla tamen providentia fatum imminens moveri potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 240:1)
sunt qui haruspicum monitu quingentos passus a castris progressum, uti loco puro ea quae ante dicta prodigia sunt procuraret, ab insidentibus forte locum duabus turmis Numidarum circumventum scribant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 264:1)
matrem eius quondam pro pupillo eo procurantem familiare ostentum, cum respondisset haruspex summum quod esset imperium Capuae perventurum ad eum puerum, nihil ad eam spem adgnoscentem dixisse ferunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 88:1)
in locum M'. Aemili Numidae decemviri sacrorum M. Aemilius Lepidus, in locum M. Pomponi Mathonis pontificis C. Livius, in locum Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 331:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION