라틴어 문장 검색

cum interim non actores modo aliquos invenias sed, quod est turpius, praeceptores etiam, qui brevem dicendi exercitationem consecuti omissa ratione ut tulit impetus, passim tumultuentur eosque, qui plus honoris litteris tribuerunt, ineptos et ieiunos et trepidos et infirmos, ut quodque verbum contumeliosissimum occurrit, appellent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 183:2)
nisi forte tam hebes futurus est iudex, ut secundum id pronuntiet, quod sciet narrare te noluisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 155:4)
ieiuna tamen erunt et infirma, nisi maiore quodam oratoris spiritu implentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 344:3)
huc igitur incumbat orator, hoc opus, hic labor est, sine quo cetera nuda, ieiuna, infirma, ingrata sint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 81:4)
numquid non hoc cogitet necesse est, nisi qui sit plane hebes?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 54:3)
tristes ac ieiuni Pollionem aemulantur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 150:4)
neque adeo ieiunam ac pauperem natura eloquentiam fecit, ut una de re bene dici nisi semel non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 206:4)
postea vero quam proscriptione consumptus est, passim qui oderant, qui invidebant qui aemulabantur, adulatores etiam praesentis potentiae non responsurum . ille tamen, qui ieiunus a quibusdam et aridus habetur, non aliter ab ipsis inimicis male audire quam nimiis floribus et ingenii affluentia potuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 179:1)
At ille sese in loca saltuosa et natura munita receperat ibique cogebat exercitum numero hominum ampliorem, sed hebetem infirmumque, agri ac pecoris magis quam belli cultorem.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장4)
Ceterum qui interrogatur, an cornua habeat, non est tam stultus, ut frontem suam temptet, nec rursus tam ineptus aut hebes, ut ne sciat tu illi subtilissima collectione persuaseris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 8:1)
Nocte tota ieiuni mutique perstant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 3:3)
ad ulteriora non prospicit mens hebes et quae se corpori addixerit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 14:2)
Non mehercules ieiuna esse et arida volo, quae de rebus tam magnis dicentur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 3:5)
Nam ad spectacula tam magna hebes visus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 28:4)
Hoc qui dicunt, non vident alium esse ingenii mobilis et erecti, alium tardi et hebetis, utique alium alio ingeniosiorem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION