라틴어 문장 검색

Nam famem facilius adulescens quam puer, facilius in denso caelo quam in tenui, facilius hieme quam aestate, facilus uno cibo quam prandio quoque adsuetus, facilius inexercitatus quam exercitatus homo sustinet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium221)
cavere meridianum solem, matutinum et vespertinum frigus, itemque auras fluminum atque stagnorum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장7)
minimeque nubilo caelo soli aperienti se . . . committere, ne modo frigus, modo calor moveat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장8)
deinde, nisi hiemps est, fovere os multa aqua frigida debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장14)
Per hiemem potissimum totis noctibus conquiescere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장17)
Si quis interdiu se inplevit, post cibum neque frigori neque aestui neque labori se debet committere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장41)
Ex salubri in gravem prima hieme, ex gravi in eum, qui salubris est, prima aestate transire melius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장4)
Vomitus utilior est hieme quam aestate:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장78)
Hieme plus esse convenit, minus sed meracius bibere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장128)
si caput in sole protegit, ne incendatur, neu subito ex repentino nubilo frigus id moveat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장6)
utatur balineo calido, cibis quoque et potionibus calidis, denique omni modo frigus vitet, item dulcia omnia leguminaque et quicquid inflare consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 7장3)
9. Si cui vero dolere nervi solent, quod in podagra cheiragrave esse consuevit, huic, quantum fieri potest, exercendum id est, quod adfectum est, obiciendumque labori et frigori, nisi cum dolor increvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장1)
Ut concoctio autem omnibus vitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장6)
Frigus inimicum est seni, tenui, vulneri, praecordiis, intestinis, vesicae, auribus, coxis, scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, nervis, vulvae, cerebro.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장8)
erectiorque mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem est sed cavetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION