라틴어 문장 검색

feriatis maxime ac solemnibus et in hilaritates dicatis diebus semianimes isti greges oberrant.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 8:5)
Imbecillos oculos esse scias, qui ad alienam lippitudinem et ipsi subfunduntur, tam mehercules quam morbum esse, non hilaritatem, semper adridere ridentibus et ad omnium oscitationem ipsum quoque os diducere;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 28:3)
Ubi matre visa semper puerilis hilaritas ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 104:7)
Cuius non lacrimas illius hilaritas supprimat ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 126:1)
Quod duces magni faciunt rebus affectis, ut hilaritatem de industria simulent et adversas res adumbrata laetitia abscondant, ne militum animi, si fractam ducis sui mentem viderint, et ipsi collabantur, id nunc tibi quoque faciendum est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 28:2)
Quo distet ab iracundia apparet;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 25:2)
inter hos morosum ponas licet, delicatum iracundiae genus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 26:2)
Quid esset ira quaesitum est, an in ullum aliud animal quam in hominem caderet, quo ab iracundia distaret, quot eius species essent ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 29:1)
Hos tamen Hispani Gallique et Asiae Syriaeque molles bello viri, antequam legio visatur, caedunt ob nullam aliam rem opportunos quam iracundiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 65:1)
" Iracundia opus est ad puniendum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 97:1)
etenim quid est stultius quam hanc ab iracundia petere praesidium, rem stabilem ab incerta, fidelem ab infida, sanam ab aegra ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 101:4)
Quid, quod ad actiones quoque, in quibus solis opera iracundiae videtur necessaria, multo per se ratio fortior est ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 102:1)
O quam sollers est iracundia ad fingendas causas furoris !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 113:1)
Habet, inquam, iracundia hoc mali;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 115:1)
Iracundia nihil amplum decorumque molitur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 126:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION