라틴어 문장 검색

luxuriae enim peregrinae origo ab exercitu Asiatico invecta in urbem est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 68:1)
luce prima Hispani acie instructa ad vallum accesserunt, vacuaque praeter spem castra ingressi, quae relicta inter nocturnam trepidationem erant, diripuerunt, regressique in castra sua paucos dies quieti stativis manserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 344:1)
praetores interim Romani omne id tempus contrahendis ex civitatibus sociis Hispanorum auxiliis et reficiendis ab terrore adversae pugnae militum animis consumpserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 346:1)
Hispani postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se iungere atque instruere possent, occuparent eos, castris repente effusi cursu ad pugnam tendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 353:1)
atrox in principio proelium fuit, et Hispanis recenti victoria inflatis et insueta ignominia milite Romano accenso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 354:1)
caeduntur passim Hispani per tota castra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 365:1)
in equitatu recognoscendo L. Scipioni Asiatico ademptus equus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 525:1)
Hannibalem hoc anno Antias Valerius decessisse est auctor legatis ad eam rem ad Prusiam missis praeter T. Quinctium Flamininum, cuius in ea re celebre est nomen, L. Scipione Asiatico et P. Scipione Nasica.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 670:1)
initia luxuriae in urbem introducta ab exercitu Asiatico referuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha3)
Fulvium Flaccum oppidum Hispanum nomine oppugnantem Celtiberi adorti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 203:1)
quod Hispani, quod Galli, quod Macedones Poenive non audeant, Ligustinus hostis vallum Romanum subit, obsidet ultro et oppugnat, quem scrutantes ante devios saltus abditum et latentem vix inveniebamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 324:1)
ibi stetere Hispani hostes expectantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 360:2)
in rem sibi pecuniam collatam esse ab Hispanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 528:2)
regulus hic earum gentium erat, longe potentissimus omnium Hispanorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 582:1)
prior Sempronius Gracchus de Celtiberis sociisque eorum, postero die L. Postumius de Lusitanis aliisque eiusdem regionis Hispanis triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 72:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION