라틴어 문장 검색

Qui cum vix quinque menses eodem honore potiretur, correptus febre decessit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 301:2)
Cui cum Moringus Brixiae comes successor esset electus, nuntio honoris sibi deputati accepto decubuit et paucis interpositis diebus vitam finivit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 301:3)
in quo cum de multis aliis causis tum praecipue de his, quae in marca Hispanica contigerunt, ratio habita et legati, qui exercitui praeerant, culpabiles inventi et iuxta merita sua honorum amissione multati sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 329:3)
Similiter et Baldricus dux Foroiuliensis, cum propter eius ignaviam Bulgarorum exercitus terminos Pannoniae superioris inpune vastasset, honoribus, quos habebat, privatus et marca, quam solus tenebat, inter quattuor comites divisa est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 329:4)
Rex etiam atque omnes principes multis honoribus honoraverunt domnum apostolicum et socium itineris eius Bosonem delegerunt usque Italiam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:5)
At ille benigne suscepit eum et cum honore hortatusque est, ut in sua promissione maneret, iussitque, ut secum iret ad condictum placitum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 38:2)
Statuto itaque die Odo rex fretus auxilio suorum Wormaciam venit, honorificeque ab Arnulfo rege susceptus, et facti amici, remisit eum cum honore in regnum suum petens, ut indulgentiam eis daret qui se ad eum contulerant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 38:3)
Odo vero rex strenuis secum assumptis viris ire ad regem perrexit Arnulfum multisque honoribus eum honoravit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 52:5)
Rex vero illum cum honore excoepit atque cum laetitia ad sua remisit, filiumque suum rex Arnulfus in praesentia Odoni regis nomine Zuendebolchum benedici in regem fecit eique concessit regnum quondam Hlotharii.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 52:6)
nam michi primus honor.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 8:6)
Emendat conditque cibos clemencia uultus, Conuiuam saciat plus dape frontis honor.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:7)
uera parit tedia falsus honor.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et coruo 17:9)
Pauo dolum sentit, falsi pauonis honorem Increpat et domitam uerbere nudat auem.
(ANONYMUS NEVELETI, De graculo et pauone 38:3)
Summus equi declinat honor.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:8)
Stare diu nec uis nec honor nec forma nec etas Sufficit, in mundo plus tamen ista placent.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION