라틴어 문장 검색

eripiet quivis oculos citius mihi quam te contemptum cassa nuce pauperet;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.22)
scala tamen et scopa contraque hordea et mulsa, licet litterarum mutationem, detractionem, adiectionem habeant, non alio vitiosa sunt, quam quod pluralia singulariter et singularia pluraliter efferuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 164:2)
Non ideo quicquam inter illos puerosque interesse quis dixerit, quod illis talorum nucumve et aeris minuti avaritia est, his auri argentique et urbium, quod illi inter ipsos magistratus gerunt et praetextam fascesque ac tribunal imitantur, hi eadem in campo foroque et in curia serio ludunt, illi in litoribus harenae congestu simulacra domuum excitant, hi ut magnum aliquid agentes in lapidibus ac parietibus et tectis moliendis occupati tutelae corporum inventa in periculum verterunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 63:1)
Non pietas illam iram sed infirmitas movet, sicut pueris, qui tam parentibus amissis flebunt quam nucibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 74:2)
Unde uisitantibus se ex more fratribus hordeum iussit adferri, si forte uel natura soli illius, uel uoluntas esset superni largitoris, ut illius frugis ibi potius seges oriretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII].12)
exceptis uitibus et oliuis, rarae ferax arboris, frumenti quoque et hordei fertilis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII.4)
coma tum mutatur, ut annos Dissimulet viridi cortice tincta nucis;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 824)
advexisse etiam trecenta milia modium tritici, ducenta hordei, ne commeatus deessent, et quantum praeterea opus esset, quo iussissent, subvecturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 446:1)
nuces tamen fusae ab Romanis castris, cum medio amni ad Casilinum defluerent, cratibus excipiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 254:1)
simul ab Hierone missa ducenta milia modium tritici et hordei centum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 528:1)
nucibus per Volturnum amnem a Romanis missis vixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 7)
tritici quadringenta milia modium, hordei ducenta septuaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 665:2)
tritici quoque ducenta quadraginta milia modium et centum decem milia hordei inventa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 3:3)
cohortibus quae signa amiserant hordeum dari iussit, centurionesque manipulorum quorum signa amissa fuerant destrictis gladiis discinctos destituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 207:1)
naves longas praeter viginti omnes tradant, tritici quingenta, hordei trecenta milia modium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 219:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION