라틴어 문장 검색

Quoniam usus auctoritas fundi biennium est, sit etiam aedium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 6:11)
At in lege aedes non appellantur et sunt ceterarum rerum omnium quarum annuus est usus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 6:12)
Quoniam P. Scaevola id solum esse ambitus aedium dixerit, quod parietis communis tegendi causa tectum proiceretur, ex quo tecto in eius aedis qui pro- texisset aqua deflueret, id tibi ius videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 7:3)
in quo Servius noster, ut opinor, nihil putat esse notandum nisi post, et liminium illud productionem esse verbi vult, ut in finitimo legitimo aedi- timo non plus inesse timum quam in meditullio tullium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 4:6)
Quīntus eī grātiās reddidit iānuamque pulsāvit.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa10)
‘Hymen ō Hymenaee, Hymen ades ō Hymenaee!’ ubi ad Decimī aedēs pervēnērunt, Decimus Horātiam super līmen sustulit dōnaque eī obtulit, ignem et aquam, quod iam Horātia domina facta erat familiae.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae36)
Flaccus ad Decimī aedēs festīnāvit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat20)
Theomnēstus iānuā apertā Quīntum vix agnōvit sed vultū eius propius aspectō ‘dī immortālēs,’ inquit, ‘num Quīntum videō? quid passus es? intrā celeriter.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit29)
tunc manibus quatit et spem macram supplice voto nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedis:
(페르시우스, 풍자, satire 233)
Sequimur nos admiratione iam saturi et cum Agamemnone ad ianuam pervenimus, | in cuius poste libellus erat cum hac inscriptione fixus:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 28:7)
Cum haec placuissent, ducente per porticum Gitone ad ianuam venimus, ubi canis catenarius tanto nos tumultu excepit, ut Ascyltos etiam in piscinam ceciderit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 72:10)
Ceterum cum algentes utique petissemus ab atriense, ut nos extra ianuam emitteret,Erras inquit si putas te exire hac posse, qua venisti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 72:15)
Nemo unquam convivarum per eandem ianuam emissus est;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 72:16)
Unus praecipue servus libitinarii illius, qui inter hos honestissimus erat, tam valde intonuit, ut totam concitaret viciniam, Itaque vigiles, qui custodiebant vicinam regionem, rati ardere Trimalchionis domum, effregerunt ianuam subito et cum aqua securibusque tumultuari suo iure coeperunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:10)
Non diu ergo tumultuatus stabuli ianuam effregit et nos per eandem intro admisit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION