라틴어 문장 검색

illic sacrificanti Vespasiano, cum spes occultas versaret animo, Basilides sacerdos inspectis identidem extis 'quicquid est' inquit, 'Vespasiane, quod paras, seu domum extruere seu prolatare agros sive ampliare servitia, datur tibi magna sedes, ingentes termini, multum hominum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 78장11)
Titum instare Iudaeae, Vespasianum obtinere claustra Aegypti placuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 82장9)
super insitam [mortem] animo ignaviam conscius sibi instare donativum et deesse pecuniam omnia alia militi largiebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장9)
plures abrupto ponte instanti hosti viam abstulerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장13)
Antonius instare perculsis, sternere obvios, simul ceteri, ut cuique ingenium, spoliare, capere, arma equosque abripere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장9)
nec Antonius ultra institit, memor laboris ac vulnerum, quibus tam anceps proelii fortuna, quamvis prospero fine, equites equosque adflictaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장8)
namque Mu- cianus tam celeri victoria anxius et, ni praesens urbe potiretur, expertem se belli gloriaeque ratus, ad Primum et Varum media scriptitabat, instandum coeptis aut rursus cunctandi utilitates disserens atque ita compositus ut ex eventu rerum adversa abnueret vel prospera agnosceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 52장5)
instare dilectum quo liberi a parentibus, fratres a fratribus velut supremum dividantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장10)
sed adigente Hordeonio Flacco, instantibus tribunis, dixit sacramentum, non vultu neque animo satis adfirmans:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 31장6)
atque illis instantibus modo famam vanitatis metuere, modo obsecratione ipsorum et vocibus adulantium in spem induci:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장6)
Civilis instare fortunae, Cerialis abolere ignominiam:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장6)
ne eques quidem institit, repente fusis imbribus et propinqua nocte.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장10)
celeriter quae opus erant reperiebat, facile eadem oratione explicabat, neque minus in rebus gerendis promptus quam excogitandis erat, quod et de instantibus, ut ait Thucydides, verissime iudicabat et de futuris callidissime coniciebat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 3:4)
hoc nuntio commotus, sperans se etiamtum pecunia et potentia instans periculum posse depellere, domum rediit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 5:1)
sed instabat tempus ad bellum proficiscendi.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION