라틴어 문장 검색

paulisper fremitus approbantium dicta fuit monentiumque aliorum alios ut eas voces velut oraculo missas in pectora animosque demitterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 568:1)
deinde aequata paulisper pugna est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 9:2)
nam etsi per legatos identidem omnia explorabantur, tamen rumores temere sine ullis auctoribus orti multa falsa veris miscebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 253:1)
sed quem diem patrando facinori statuerat, eo paulisper cum tyranno vectatus cum ad suos concessisset, tum equitibus ab domo secum missis agenda inquit res est, iuvenes, audendaque quam me duce impigre exequi iussi estis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 423:1)
in comparanda impigre classe C. Livium praetorem contentio orta cum colonis maritimis paulisper tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 31:1)
et qui Pergami erant amentiam magis quam audaciam credere esse, et hostes paulisper in eos versi, ut nihil moveri viderunt, nec ipsi quicquam ex solita neglegentia, insuper etiam eludentes paucitatem, mutarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 228:1)
consul, postquam ad tumulos ab levi armatura captos prima signa legionum pervenerunt, respirare et conquiescere paulisper militem iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 276:1)
ibi montis quem ceperant altitudine paulisper se tutati mox in deditionem concesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 14:2)
Demetrius per vinum quod excluderetur paulisper vociferatus in convivium redit, totius rei ignarus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 75:1)
Philippus summotis iis paulisper collocutus cum amicis pronuntiavit, non verbis se nec unius horae disceptatione causam eorum diiudicaturum, sed inquirendo in utriusque vitam ac mores,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 196:2)
curisque et vigiliis, cum identidem species et umbrae insontis interempti filii agitarent, extinctum esse cum diris execrationibus alterius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 646:2)
ut in conspectu steterunt, dirimente amni, paulisper internuntiando cunctatio fuit utri transgrederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 409:1)
cum paulisper silentium fuisset, expectari nos inquit Marcius "arbitror, ut respondeamus litteris tuis quas Corcyram misisti, in quibus quaeris quid ita legati cum militibus venerimus et praesidia in singulas urbes dimittamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 416:1)
haec tria oppida paulisper cunctati, quia obsides Larisaeis dederant, victi tamen praesenti metu in deditionem concesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 575:2)
stetit paulisper Perseus in tumulis, elici posse ratus ad equestre certamen Romanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 713:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION