라틴어 문장 검색

bene autem in hac re Euander inmoratur et docet causas, ne apud hospitem veniat in suspitionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3457)
per quod datur intellegi Vulcanum iam omnem suspitionem et iram quam habuit circa Venerem, deposuisse, adeo ut arma etiam ipsi fabricaret adultero.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3738)
hic tamen Manlius, postmodum adductus in suspitionem regni appetiti vel inimicorum oppressus factione, a populo damnatus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 65215)
Vergilii sive per naturam obscuris, sive insolubilibus, sive emendandis, sive sic relictis, ut a nobis per historiae antiquae ignorantiam liquide non intellegantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3615)
tamen propter Turnum simulat ignorantiam, ut se etiam circa eum aequum praestare videatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3253)
qua se cumque furens medio tulit agmine virgo, hac arrvns subit ut etiam supra diximus, ita poeta loquitur, ut aliquibus locis det suspicionem, quod Arruns de Turni partibus fuerit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7621)
et bonum principium eius, qui suspicionem timiditatis inciderat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 112)
postea cum venisset in suspicionem, quod contra eum coniuraret, occisus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 14)
Glaucus, Sisyphi filius, cum ad gymnicum certamen quadrigam duceret, adplicuit ad vicum Boeotiae Potnias et equas potum ad fontem sacrum per ignorantiam duxit, unde qui bibissent in furorem agi solebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2685)
"nescio an falsa, certe occultis ac nocturnis sacris adposita suspicio!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:10)
"sic, cui non est veri stabile iudicium, prout infida suspicio spargitur, ita eius dubia opinio dissipatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:9)
"Ignorantia laberis si, priorum aut oblitus aut inscius, posteriorum recordaris."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 33장 1:8)
est enim varius et multiplex usus amicitiae multaeque causae suspicionum offensionumque dantur, quas tum evitare, tum elevare, ferre sapientis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 112:2)
nam quem Thucydides, qui et Atheniensis erat et summo loco natus summusque vir et paulo aetate posterior, tantum morbo mortuum scripsit et in Attica clam humatum, addidit fuisse suspicionem veneno sibi conscivisse mortem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장 1:1)
ex quo nulla suspicio est amici- tiae causa esse mentitum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION