라틴어 문장 검색

Eurythmia est venusta species commodusque in compositionibus membrorum aspectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장15)
item si umor occupavit corporum venas inparesque eas fecit, cetera principia liquido corrupta diluuntur, et dissolvuntur compositionibus virtutes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장21)
non minus aeris etiamque terreni in corpore naturalis compositio augendo aut minuendo infirmat cetera, principia terrena cibi plenitate, aer gravitate caeli.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장23)
'Dinocrates', inquit, 'attendo egregiam formae compositionem et ea delector, sed animadverto, si qui deduxerit eo loci coloniam, fore ut iudicium eius vituperetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말13)
Aedium compositio constat ex symmetria, cuius rationem diligentissime architecti tenere debent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장1)
namque non potest aedis ulla sine symmetria atque proportione rationem habere compositionis, nisi uti hominis bene figurati membrorum habuerit exactam rationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장4)
Nostri autem primo fecerunt antiquum numerum et in denario denos aeris constituerunt, et ea re compositio nominis ad hodiernum diem denarium retinet.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장31)
Diastyli autem haec erit compositio, cum trium columnarum crassitudinem intercolumnio interponere possumus, tamquam est Apollinis et Dianae aedis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장9)
sic enim erunt figurae compositionis aedium contractura eius tali ratione exactae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장16)
Explicatis aedium sacrarum compositionibus in hoc libro, insequenti de communium operum reddemus distributionibus explicationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 9장5)
reliqui quinque scaenae designabunt compositionem:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장8)
et unus medius contra se valvas regias habere debet, et qui erunt dextra sinistra, hospitaliorum designabunt compositionem, extremi duo spectabunt itinera versurarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장9)
Cum ea structa fuerint et fastigia sua ex structione habuerint, ita fricentur, uti, si sectilia sint, nulli gradus in scutulis aut trigonis aut quadratis seu favis extent, sed coagmentorum compositio planam habeat inter se directionem, si tesseris structum erit, ut eae omnes angulos habeant aequales;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장17)
tricliniis hibernis non est utilis compositione nec megalographia nec camerarum coronario opere subtilis ornatus, quod ea et ab ignis fumo et ab luminum crebris fuliginibus corrumpuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장16)
conpositio aspera et quae uitaret conpositionem, sententiae uiuae.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 18:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION